Read Ebook: Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Campion Edmund Saint
Font size:
Background color:
Text color:
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page
Ebook has 209 lines and 34974 words, and 5 pages
Quaeso a vobis ut salvi esse velitis. A quibus hoc impetraro, reliqua minime dubitanter expecto. Date modo vos huic sollicitudini, Christum obtestamini, industriam adiungite; profecto sentietis id, quod res est, et adversarios desperare, et nos, tam solide fundatos, quieto magnoque animo hanc arenam expetere oportere. Brevior hic sum, quod reliquo sermone vos alloquor. Valete.
RATIONES OBLATI CERTAMINIS
Rationum capita.
PRIMA RATIO
SACRAE LITTERAE.
Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis quid causae fuit, ut "Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset. Quid Ebioniis, ut omnes Pauli repudarient epistolas? Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero ut Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam," flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant.
Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias; de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem damnaverant atque deriserant.
Quanto modestius Augustinus, qui sacrosanctum catalogum pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici cavillantur, thesaurum hunc universum quem Tridentina Synodus est amplexa, vetustissimis olim conciliis publicitus vindicavit. Idem Augustinus, de una Scripturarum particula speciatim disserens, inducere in animum non potest, librum Sapientiae, qui iam tum Ecclesiae calculo, temporum serie, priscorum testimonio instinctione fidelium, ut firmus et canonicus robur obtinuerat, cuiusquam temeritate vel susurro extrudi extra canonem oportere. Quid ille nunc diceret, si viveret in terris, et Lutheros Calvinosque concerneret opifices bibliorum, qui sua lima politula et elegantula vetus novumque Testamentum raserint; neque Sapientiam tantum, sed et alia permulta de canonicorum librorum ordine segregaverint: ut quidquid ex horum officina non prodierit, illud ad omnibus phrenetico decreto tamquam incultum et horridum conspuatur?
Ad hoc tam dirum et exsecrabile perfugium qui descenderunt, ii certe licet in ore suorum asseclarum volitent, sacerdotia nundinentur declamitent in concione, ferrum in catholicos, equuleum crucemque consciscant; tamen victi, abiecti, squalidi, prostrati sunt: quandoquidem arrepta virgula censoria, veluti arbitri sedentes honorarii, divinas ipsas tabulas, si quae ad stomachum non fecissent, obliterant. Ecquis est vel mediocriter institutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? Qui homines quamprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi veteratorias artes, tamquam ad familiarem daemonem currerent, non aurium convicio sed strepitu pedum exciperentur. Quaererem ab eis, verbi gratia, quo iure corpus biblicum detruncent atque diripiant? Respondent: non se veras Scripturas exscindere, sed excernere supposititias. Quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim responsum a Calvino praescribitur, ut Ecclesiae iudicium, quo spiritus examinantur, subterfugiat. Cur igitur alios alii lancinatis, quum omnes eodem Spiritu gloriemini?
Calvinianorum spiritus recipit sex epistolas, quae spiritui non placent lutherano; freti tamen uterque sancto Spiritu. Anabaptistae historiam Iobi fabulam appellant, tragicis et comicis legibus intermixtam. Qui sciunt? Spiritu docente. Castalio mysticum illud Salomonis Canticum, quod ut paradisum animae, ut manna reconditum, ut opiparas in Christo delicias catholici admirantur, nihilo pluris quam cantilenam de anicula, et cum pedissequis aulae colloquium amatorium venereus furcifer aestimavit. Vnde hausit? A spiritu. In Apocalypsi Ioannis, cuius omnes apices excelsum aliquid et magnificum sonare confirmat Hieronymus, tamen Lutherus et Brentius et Kemnitius quiddam, nescio quid, difficiles aristarchi desiderant; eo scilicet propendentes, ut exautoretur. Quem percontati? Spiritum. Quatuor Evangelia fervore praepostero Lutherus inter se committit, et prioribus tribus Epistolas Pauli longe praeferens, "unicum" deinceps "Evangelium Ioannis, pulchrum, verum, praecipuum" decernit esse nominandum; quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset. Quo doctore? Spiritu. Quin etiam iste fraterculus non dubitavit Evangelium Lucae petulanti stylo perstringere, quod in eo crebrius bona nobis virtutum opera commendentur. Quem interrogavit? Spiritum. Theodorus Beza ex Lucae vigesimo secundo capite : "Hic calix, novum testamentum, in meo sanguine, qui pro vobis fundetur,
Nihil hic dico, quae vertendo perverterint quamvis intolerabilia sint, quae accusem. Gregorio Martino, scientissimo linguarum, collegae meo, qui doctius et plenius hoc praestabit, nihil praeripio, nec aliis, quibus id laboris esse iam prae manibus intellexi. Facinorosius crimen est ac tetrius, quod nunc persequor. Inventos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in coeleste chirographum involarint; idipsum pluribus locis, ut maculatum, ut mancum, ut falsum, ut subreptitium condemnarint; eius partes aliquas correxerint, aliquas corroserint, aliquas evulserint. Hinc omne propugnaculum, quo muniebatur, in lutheranos spiritus, tamquam in valla phantasmatum pictosque parietes commutarint; ne prorsus obmutescerent, quum in Scripturas, erroribus suis infestas, impingerent, quas nihilo commodius expedire, quam sorbere favillas, aut saxa mandere, potuissent.
Haec ergo mihi prima ratio vehemens et iusta fuit quae ubi partes adversarias umbraticas et fractas ostendisset, animum sane addidit viro et christiano et in his studiis exercitato, pro sempiterni Regis diplomate adversus reliquias profligatorum hostium decertandi.
SECVNDA RATIO
SACRARVM LITTERARVM SENTENTIA
Alterum est, quod me quidem ad congressum incitarit, et horum apud me copiolas elevarit, adversarii perpetuum in Scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane prudentiae. Statim haec, philosophi, tangeretis. Itaque vos auditores expetii.
Sciscitemur ab adversaras, exempli gratia, quidnam sequuti novam sectam intriverint, qua Christus excluditur e coena mystica? Si nominant Evangelium, accurrimus. A nobis verba sunt: "Hoc est corpus meum. Hic est calix meus." Qui sermo visus est ipsi Luthero tam potens, ut quum etiam discuperet fieri Zuinglianus, quod ea re plurimum incommodare Pontifici potuisset, captus tamen et victus apertissimo contextu, cederet; neque minus invitus Christum vere praesentem in Sacramento sanctissimo fateretur, quam olim daemones, victi miraculis, Christum Dei Filium vociferati sunt. Agedum, pagella scripta superiores sumus; de sententia scripti contenditur. Hanc pervestigemus ex verbis adiacentibus: "Corpus meum, quod pro vobis tradetur. Sanguis meus, qui pro multis effundetur." Adhuc durissimae partes Calvini sunt, nostrae faciles et explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Conspirant Evangelia, Paulus adstipulatur; voces, clausulae, tota connexio panem, vinum, insigne miraculum, coeleste pabulum, carnem, corpus, sanguinem, reverenter ingeminant. Nihil aenigmaticum, nihil offusum caligine loquendi.
Tamen perstant adversarii, neque finem faciunt altercandi. Quid agimus? Opinor, audiatur antiquitas; et quod nos alteris alteri suspecti non possumus, illud omnium saeculorum veneranda canities, Christo propior, ab hac lite remotior, decidat arbitrio. Non ferunt: prodi se aiunt. Dei verbum purum, purum, inclamant; hominum commentarios aversantur. Insidiose inepte. Dei verbum perurgemus, obscurant; Divos testamur interpretes, obsistunt. In summa, sic instituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore.
Atque ita se gerunt in omni, quam exercemus, controversia, de infusa gratia, de inhaerente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate Baptismatis, de Sacramentis et Sacrificio, de piorum meritis, de spe et timore, de peccatis imparibus, de auctoritate Petri, de clavibus, de votis, de conciliis evangelicis, de caeteris. Scripturas neque paucas et ponderosa catholici passim in libris, in colloquiis, in templis, in schola citavimus atque discussimus; eluserunt. Veterum scholia graecorum et latinorum admovimus; abnuerunt. Quid tum denique? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Phillippus, aut certe Zuinglius, aut sine dubio Calvinus et Bezza, fideliter enarrarunt. Egone quemquam vestrum existimen tam esse mucosis naribus, qui hoc artificium, monitus, non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, ut inspectantibus vobis, calamistratos istos milites, in solem et pulverem e suis umbraculis evocatos, non meis viribus, qui cum vestris centesima parte non sum conferendus, sed valentissima causa et certissima veritate debilitem.
TERTIA RATIO
NATVRA ECCLESIAE
Audito iam Ecclesiae nomine, hostis expalluit. Sed tamen excogitavit quiddam, quod a vobis animadverti volo, ut falsi ruinam et inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis tum propheticis, tum apostolicis, ubique honorificam Ecclesiae fieri mentionem: vocari civitatem sanctam , fructiferam vineam , montem excelsum , directam viam , columbam unicam , regnum coeli , sponsam , et corpus Christi , firmamentum veri , multitudinem illam, cui Spiritus promissas instillet omnia salutaria : illam, in quam universam nullae sint umquam fauces diaboli morsum letiferum impacturae ; illam, cui quicumque repugnet, quantumvis ore Christum praedicet, non magis Christi, quam publicanus aut ethnicus , potiatur.
Non est ausus contravenire sonitu, videri noluit Ecclesiae, quam toties Scripturae commemorant, refragari; nomen callide retinuit, rem ipsam funditus, definiendo, sustulit. His enim proprietatibus delineavit Ecclesiam, quae penitus ipsam occulant, et dimotam a sensibus tamquam ideam platonicam, secretis obtutibus hominum perpaucorum subiiciant; eorum tantummodo, qui singulariter afflati, corpus hoc aerium intelligentia comprehenderent, et huiusce sodalitatis participes subtili quodam oculo lustrarent. Vbi candor? Vbi simplicitas. Quae Scripturae, quae sensa, qui Patres, hoc penicillo depingunt Ecclesiam? Sunt Christi ad Asiaticas ecclesias , sunt Petri, Pauli, Ioannis, aliorum ad diversos epistolae; frequentes in Actis Apostolicis inchoantur et propagantur ecclesiae . Quid istae? Num soli Deo et sanctis hominibus, an christianis etiam cuiuscumque generis, manifestae?
Sed profecto durum telum necessitas est. Ignoscite. Nam qui saeculis omnino quindecim, non oppidam, non villam, non domum reperiunt imbutam doctrina sua, donec infelix monachus incesto connubio votam Deo virginem funestasset; aut Helvetius gladiator in patriam coniurasset; aut stigmaticus perfuga Genevam occupasset; ii coguntur Ecclesiam, si quam volent, in latebris venditare, et eos parentes asserere, quos nec ipsi noverint, neque mortalium quisquam aspexerit. Nisi forte gaudent maioribus illis, quos haereticos fuisse liquet, ut Aerio, Ioviniano, Vigilantio, Helvidio, Iconomachis, Berengario, Valdensibus, Lolhardo, Wiclefo, Hussio; a quibus pestifera quaedam fragmenta dogmatum emendicarint.
Nolite mirari, si fumulos istos non pertimui, quos, modo ad meridianam lucem venero, minime fuerit laboriosum dispellere. Haec est enim nostra sermocianatio. Dic mihi: subscribis Ecclesiae, quae saeculis anteactis viguit?--Omnino.--Obeamus ergo terras et tempora. Cui?--Coetui fidelium.--Quorum?--Nomina nesciuntur, sed constat plurimos exstitisse.--Constat? Quibus constat?--Deo.--Quis dicit?--Nos, qui divinitus edocti sumus.--Fabulae qui credam?--Si arderes fide, tam scires hoc, quam te vivere.
Iuberi christianos omnes adiungere se Ecclesiae, cavere ne spiritali gladio trucidentur, in domo Dei pacem colore, huic animas credere columini veritatis, istic querelas omnes deponere, hinc eiectos habere pro ethnicis; nescire tamen tot centinis, tot homines, ubinam illa sit, quive huc pertineant? Vnum illud crepare in tenebris, ubi ubi sit Ecclesia, tantummodo sanctos et in aethera destinatos ea contineri? Ex quo fit ut, si quis imperium sui Praesulis detrectare velit, scelere solvatur, dummodo sibi persuadeat presbyterum in crimen incidisse, et ab Ecclesia protinus excidisse.
Quum scirem adversarios talia comminisci, quod nullius aetatis Ecclesiae consuessent, et orbatos tota re, velle tamen inter angustias vocabulum possidere, solabar me vestro acumine, atque adeo mihi pollicebar, fore ut quamprimum huiusmodi technas ex ipsorum confessione cerneretis, statim homines ingenui et cordati stultas argutias in vestram intextas perniciem exscinderetis.
QVARTA RATIO
CONCILIA
Gravis, Ecclesia nascente, quaestio de legitimis caeremoniis, quae credentium animos disturbavit, coacto Apostolorum et seniorum concilio, soluta est. Credidere parentibus filii, pastoribus oves, in haec verba mandantibus: "Visum est Spiritui sancto et nobis." Sequuta sunt ad extirpandam haeresim, quae varia quibusque saeculis pullulavit, oecumenica veterum Concilia quatuor, tantae firmitudinis, ut iis ante annos mille singularis honos tamquam divinis vocibus, haberetur. Non abibo longius. Etiam domi nostrae, comitiis regni eadem Concilia pristinum ius inviolatamque dignitatem obtinent. Haec citabo, teque ipsam, Anglia, dulcissima patria, contestabor. Si, quemadmodum prae te fers, quatuor ista Concilia reverebere, summum honorem primae sedis Episcopo, id est, Petro, deferes: incruentum corporis et sanguinis Christi sacrificium in altari recognosces: beatos Martyres, divosque omnes coelites, ut pro te Christo supplicent, obsecrabis: mulierosos apostatas ab infando concubitu et incestu publico coercebis: multa facies, quae demoliris; multa, quae facis, infecta voles. Porro Synodos aliorum temporum, nominatim vero Tridentinam, eiusdem auctoritatis ac fidei cum primis illis fuisse, quando usus venerit, demonstraturum me spondeo atque recipio.
Auctus igitur Conciliorum omnium valido et exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo et praesenti, observaturus adversarium, quo se proripiat? Nam et evidentissima producam, quae distorquere non poterit, et probatissima, quae respuere non audebit.
Fortasse verbosius loquendo diem extrahere conabitur; sed ab intentis hominibus, si vos rego bene novi, nec aures nec oculos compilabit. Quod si quis erit omnino tam demens, qui se unum opponat Senatoribus orbis terrae, et iis quidem omni exceptione maioribus, sanctioribus, doctioribus, vetustioribus; libenter aspiciam illud os, quod ubi vobis ostendero, reliqua cogitationibus vestris relinquam. Interim hoc monebo; qui pleno Concilio, rite atque ordine consummato, momentum et pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro; neque solum in theologicis tardum, sed etiam in politicis inconsultum. Si umquam Dei Spiritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immitendi Numinis, quum omnium ecclesiarum, quae sunt in terris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, unam in urbem confluxerint, adhibitisque modis omnibus divinis et humanis, quibus indagari veritas possit, promissum implorent Spiritum, quo salutariter et prudenter sanciat.
Prosiliat nunc aliquis factionis haereticae magistellus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perfricet, iudicesque suos scurriliter ipse iudicet. Quos ille ludos, quos iocos dabit? Repertus est Lutherus, qui diceret, anteferre se Consiliis duorum suffragia bonorum et eruditorum hominum , si quando in Christi nomine consensissent. O circulos! Repertus est Kemnitius, qui concilium Tridentinum ad suos vertiginis importunae calculos exegerit; quid lucratus? Infamiam. Dum iste nictaverit, sepelietur cum Ario; Tridentina Synodus quo magis inveterascet, eo magis in dies eoque perennius efflorescet. Bone Deus! quae gentium varietas, qui delectus episcoporum totius orbis, qui regum et rerumpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae sanctitas, quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infinita lectio, quantae virtutum et studiorum divitiae augustum illud sacrarium impleverunt? Audivi ego Pontifices exsultantes, et in his Antonium, archiepiscopum Pragensem, a quo sum creatus presbyter, amplissimos et prudentissimos viros, quod in ea schola haesissent aliquot annis, ut nullum Ferdinandi Caesaris, cui multum debuerant, regalius et uberius in se beneficium colerent, quam hoc fuit quod in Tridentino gymnasio legati ex Pannonia consedissent. Intellexit hoc Caesar, qui reversis ita gratulatus est: "Aluimus vos in schola optima."
Huc invitati fide publica, cur non properarunt adversarii, ut eos palam refellerent, in quos ranunculi coaxant e cavernulis?--Hussio et Hieronymo fregere fidem, inquiunt--Qui?--Constantiensis Concilii proceres--Falsum est: nullam dedere. Sed nec in Hussium tamen animadversum fuisset, nisi homo perfidiosus et pestilens, retractus ex fuga, quam ei Sigismundus Imperator periculo capitis interdixerat, violatis etiam conditionibus, quas scripto pepigerat cum Caesare, vim omnem illius diplomatis enervasset. Fefellit Hussium praecipitata malitia. Iussus enim, quum barbaras in sua Bohemia tragoedias excitasset, semetipsum sistere Constantiae, despexit praerogativam Concilii; securitatem periit a Caesare, Caesar obsignavit, christianus orbis resignavit maior Caesare. Redire ad mentem haeresiarcha noluit: periit. Hieronymus vero Pragensis furtim venit Constantiam, protectus a nemine; deprehensus comparuit, peroravit, habitus est perbenigne, liber abiit quo voluit, sanatus est, haeresim eiuravit, relapsus est, exustus est.
Quid toties unum exemplum de sexcentis exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus odium Dei et hominum, Augustae positus coram Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructavit, et Maximiliani litteris communitus excessit? Idem accitus Wormatiam , quum et Caesarem et plerosque Imperii principes haberet infensos, nonne Caesaris verbo tutus fuit? Postremo lutheranorum et zuinglianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste victore, domino, nonne datis induciis confessiones suas innovatas exhibuere comitiis Augustanis, et sospites abiere? Haud secus litterae Tridientinae locupletissimas adversario cautiones providerant: uti noluit. Nimirum se iactat in angulis in quibus ubi tria verba graeca sonuerit, sapere videatur; abhorret a luce, quae litteratorem in numero poneret, et ad honesta subsellia devocaret. Catholicis Anglis tale chirographum impunitatis impetrent, si diligunt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur; verbo Principis innixi, convolabimus.
Sed ut, unde sum egressus, eo regrediar, Concilia generalia mea sunt, primum, ultimum, media; his pugnabo. Hastam exspectet adversarius amentatam, quam avellere numquam poterit. Prosternatur in eo satanas, Christus vivat.
QVINTA RATIO
PATRES
Antiochiae, qua primum in urbe Christianorum nobile cognomentum increbuit, Doctores, id est, eminentes theologi; et Prophetae, id est, concionatores perquam celebres, floruerunt. Huiusce generis "scribas et sapientes, doctos in regno Dei, nova promentes et vetera," Christum callentes et Moysem, Dominus ipse futuros gregi prospexerat. Hos, ingentis beneficii loco donatos, explodere, quanti maleficii est? Explosit adversarius. Quid ita? Quia stantibus illis, concidisset. Id ego quum pro certissimo comperissem, pugnam simpliciter exoptavi, non illam iocularem, qua turbae velitantur in compitis, sed istam severam et acrem, qua congredimur in vestris Philosophorum spatiis:
Ad Patres si quando licebit accedere, confectum est praelium; tam sunt nostri, quam Gregorius ipse decimus tertius, filiorum Ecclesiae Pater amantissimus. Nam ut omittam loca sparsa, quae ex monumentis veterum conquisita, nostram fidem apposite affirmateque propugnant; tenemus horum integra volumina, quae de industria religionem, quam tuemur, evangelicam distincte copioseque dilucidant. Duplex Hierarchia Martyris Dionysii quas classes, quae sacra, quos ritus edocet? Pupugit ea res Lutherum tam valde, ut huius opera "simillima somniis, nec non perniciosissima" iudicaret. Imitatus parentem Caussaeus, nescio quis terrae filius, ex Gallia, non est veritus hunc Dionysium, inclytae gentis Apostolum, vocitare "delirum senem." Centuriatores vehementer offendit Ignatius et Calvinum, ut in eius epistolis "deformes naevos, et putidas naenias" hominum quisquiliae notarint. Censoribus illis "fanaticum quiddam" Irenaeus edixit; Clemens auctor Stromatum "zizania faecesque protulit;" reliqui Patres huius aevi, sane apostolici viri, "blasphemias et monstra posteris reliquerunt." In Tertulliano rapiunt avide, quod a nobis edocti, nobiscum communiter detestentur; sed meminerint libellum de Praescriptionibus, qui nostri temporis sectarios tam insigniter perculit, numquam fuisse reprehensum. Hippolytus, Portuensis episcopus, quam belle, quam clare Antichristi nervum, lutherana tempora, praemonstravit? Eum propterea "scriptorem infantissimum et larvam" nominant. Cyprianum, delicias et decus Africae, Gallicanus ille criticus et Magdeburgici "stupidum, et destitutum Deo, et depravatorem poenitentiae" nuncuparunt. Quid admisit? Scripsit enim de virginibus, de lapsis, de unitate Ecclesiae tractationes euismodi, eas etiam epistolas Cornelio, Romano Pontifici, ut nisi fides huic martyr detrahatur, Petrus Martyr Vermilius, omnesque cum eo foederati, peiores adulteris et sacrilegis habeantur. Ac ne singulis insistam diutius, Patres huius saeculi damnantur omnes, "quippe qui doctrinam de poenitentia mire depravarint." Quo pacto? Nam austeritas canonum, quae viguit ea tempestate, maiorem in modum displicet huic sectae plausibili, quae tricliniis aptior, quam templis, voluptarias aures titillare et pulvillos omni cubito solet assuere.
Quid aetas proxima, quid peccavit? Chrysostomus et ii Patres "iustitiam fidei foede" videlicet "obscurarunt." Nazianzenus, quem honoris causa, Theologum veteres appellarunt, Caussaeo iudice, "Fabulator, quid affirmaret, nesciit." Ambrosius "a cacodaemone fascinatus est." Hieronymus "aeque damnatus, atque diabolus: iniuriosus Apostolo, blasphemus, sceleratus, impius." "Vnus" Gregorio Massovio "pluris est Calvinus, quam centum Augustini." Parum est, centum; Lutherus "nihili facit adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias." Longius rem deducere, supervacaneum puto. Nam in hos, qui bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos?
Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessario stomachentur. Etinem qui odere stata ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis, tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt? Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur?
Qui captivam hominis voluntatem invexere, qui christiana funebria sustulere, qui Divorum reliquias incendere, sintne placabiles Augustino, qui de libero arbitrio libros tres, de cura pro mortuis unum, de miraculis ad Basilicas et memorias Martyrum prolixum caput nobilissimi operis et conciones aliquot exaravit? Qui fidem suis captiunculis metiuntur, nonne succenseant Augustino, cuius est insignis epistola, qua se profitetur antiquitati, consensioni, successioni perpetuae et Ecclesiae, quae sola inter tot haereses Catholicae nomen usucapione vindicat assentire?
Optatus, Milevitanus episcopus, Donatianam partem revincit ex communione Catholica; nequitiam accusat ex decreto Melchiadis ; haeresim refutat ex ordine Romanorum Pontificum ; insaniam patefacit ex Eucharistia et chrismate contaminatis ; sacrilegium horret ex diffractis altaribus "in quibus Christi membra portata sunt," pollutisque calicibus "qui Christi sanguinem tenuerunt," . De Optato quid sentiant, aveo scire, quem Augustinus ut venerabilem et catholicum episcopum, Ambrosio parem et Cypriano; quem Fulgentius ut sanctum et fidelem Pauli interpretem, Augustini similem et Ambrosii, meminerunt.
Athanasii Symbolum in templis concinunt. Num favent ei, qui Antonium Eremitam Aegyptium, gravis auctor, accurato libello dilaudaverit, quique cum Alexandrina Synodo iudicium Sedis Apostolicae, Divi Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in hymnis quoties precatur Martyres, quos decantat? Quoties ad eorum cineres et ossa Regem Martyrum veneratur? Num hunc probabunt? Hieronymus pro Divorum reliquiis et honoribas scribit in Vigilantium, in Iovinianam pro virginitatis gradu. Huccine patientur? Ambrosius tutores suos Gervasium et Protasium, celebritate notissima, in Arianam ignominiam honestavit; cui facto divinissimi Patres encomium tribuere: quod factum Deus non uno prodigio decoravit. Num benevoli sunt Ambrosio futuri? Gregorius Magnus, noster Apostolus, planissime noster est, eoque nomine nostris adversariis odiosus; quem Calvini rabies negat in schola sancti Spiritus educatum, propterea quod sacras imagines illitteratorum libros appellasset.
Dies me deficeret numerantem epistolas, conciones, homilias, orationes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibus ex apparato graviter et ornate nostra catholicorum dogmata roborarunt. Quamdiu apud bibliopolas ista venierint, tamdiu frustra nostrorum codices prohibentur; frustra servantur aditus oraeque maritimae; frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur; frustra tot portis minaces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec Sanderus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec nova somnia vehementius, quam hi, quos recensui, Patres, insectantur. Talia cogitanti accrevit animus et desiderium pugnae, in qua, quoquo se moverit adversarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommodum. Patres admiserit, captus est; excluserit, nullus est.
Adolescentibus nobis ita contigit. Ioannes Ivellus antesignanus calvinianorum Angliae, catholicos ad Divi Pauli Londinensium incredibili iactantia lacessivit, invocatis per hypocrisim et imploratis Patribus, quicumque intra salutis annum sexcentesimum claruisset. Accipiunt conditionem memorabiles viri, qui tum exsulabant Lovanii, summis licet difficultatibus propter iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dicere, tanto popularibus nostris bono fuisse illam Ivellii astutiam, inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ii scriptores feliciter expanderunt, ut vix aliud quidquam, memoria mea, provenerit Anglorum Ecclesiae laboranti fructuosius. Edictum continuo valvis appenditur, ne qui codices illiusmodi legerentur, neve haberentur. Quum tantis clamoribus propemodum extorti prodiissent, didicere quicumque negotium attigissent, Patres fuisse catholicos, id est, nostros. Neque hoc sibi suisque vulnus inflictum Laurentius Humfredus tacuit; qui quum alte Ivellum quoad caetera sustulisset, unam ei notam aspersit inconsiderantiae, quod Patrum calculos recepisset, quibuscum sibi nihil esse commercii, nec fore, sine ulla circuitione proloquitur.
Pertentavimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibus dominatur, quem propter bonas artes et virtutum semina dileximus, ut responderet ingenue, possetne qui Patres assiduus lectitaret, istarum esse partium, quas ille suaserat. Retulit, non posse, si pariter eos legeret iisque crederet. Verissimum hoc verbum est, neque aliter eum nunc, aut Mattheum Huttonum, qui vir nominatus in paucis, versare Patres dicitur, aut reliquos adversarios, qui hoc faciunt, sentire arbitror.
Hactenus ergo securus in hanc aciem potui descendere, bellaturus cum, iis, qui quasi auribus lupum teneant, aeternam causae maculam cogantur inutere, sive recusent Patres, sive deposcant. Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.
SEXTA RATIO
FIRMAMENTVM PATRVM
Si quibus umquam cordi curaeque fuit id, quod maximopere nostris fuit et esse debet: "Scrutamini Scripturas," facile princeps et palmares in hoc genere sanctissimi Patres exstitere. Horum opera sumptuque tot gentibus et linguis transcripta Biblia et importata sunt; horum periculis et cruciatibus erepta de flammis hostilibus et vastitate; horum laboribus et vigiliis omnem in partem enucleata studiosissime; die noctuque sacras Litteras imbibere, de suggestibus omnibus sacras Litteras edidere, immensa volumina sacris Litteris ditavere, fidelissimis commentariis sacras Litteras explicuere cibos et inediam sacris Litteris condivere, occupati denique sacris in Litteris, ad senectutem decrepitam pervenere.
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page