bell notificationshomepageloginedit profileclubsdmBox

Read Ebook: De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia by Caius John Roberts E S Ernest Stewart Editor

More about this book

Font size:

Background color:

Text color:

Add to tbrJar First Page Next Page

Ebook has 60 lines and 16485 words, and 2 pages

Editor: E. S. Roberts

IOANNIS CAII BRITANNI

De RARIORUM ANIMALIUM Atque STIRPIUM HISTORIA,

LIBER UNUS.

IOANNIS CAII BRITANNI

Aristotelem, virum omnium saeculorum laude celebratum, cum animalium historiam scriberet, & principis ope & multorum opera usum esse, monumentis traditur, qu?d nec omnibus cognoscendis sufficere, nec omnibus locis esse, nec omnium operas praestare unus ille potuisset. Idem cum scirem tibi usu venire potuisse honesto opere occupato adhibebamus diligentiam nostram partim sponte naturae nostrae, partim honestissimis literis tuis excitati, ut quae istic in nostra Britannia occurrerent, honestum conatum tuum in utilitatem communem inclinatum promoverent. Misimus igitur quaedam per intervalla temporum, prout se fortuna nobis obtulerunt. Ea in unum veluti fascem collegimus, & in ordinem revocavimus: tum qu?d universam rerum naturam ut nos expressimus tu non prodidisti, sed detruncatam pro usu tuo: tum qu?d quaedam intercidisse tibi in scriptis tuis confiteris. Haec qu?d rarioris generis atque argumenti sunt, tuaque causa scripta, de rariorum animalium atque stirpium historia ad te inscripsimus. Continet enim quadrupedes omnes, volucres, pisces, atque stirpes, quae ali?s ad te conscripsimus & transmisimus, quaeque apud nos in scriptis asservavimus, & aliquot praeter ea alia, in quae vel ex eo tempore incidimus, vel quae ad te non ante misimus. Ex quibus ea solum prodidimus, quae rara, & magna ex parte a communi usu sensuque hominum nostri orbis remota nobis videbantur, ab omnibus notis & vulgaribus temperantes. Et quoniam de Britannicis tantum canibus scribere instituimus in libello nostro de canibus Britannicis ad te, externos canes quos ego miserim, tanquam alienos ab illo instituto, in hunc libellum relegavimus. Is, qu?d unus solus & Getulus fuit, de eo solo jam dicemus, exordiumque ab eo capiemus, caetera suo ordine prosequentes: sic ut primo de quadrupedibus; mox de avibus; tertio de piscibus; ultimo de stirpibus verba faciamus.

Canis Getulus jam anno domini, 1554. apud nos est in Britannia: corpore coacto, curto & recurvo naturaliter, etiam cum ingrediatur, pariter & collo brevi aut nullo; cruribus longioribus quam pro corporis proportione, cauda brevissima & pene nulla; facie acuta atque nigra; oculo item nigro, dente canino, ex altera oris parte infra supraque geminato, ex altera simplici; voce canis, gressu simiae, pilo per faciem & anteriores partes crurum levi, per reliquum corpus hirto. Idem per totum corpus intimus seu ad profundum ruffus est, per tergus extimus & per superficiem Lupinus. Longitudo illi a capite ad caudam, pedis unius tantum est, & pal. unius Ro. dempto uno digito. Altitudo, pedis unius & pal. unius est.

Uncia fera est saevissima, canis villatici magnitudine, facie & aure leonina; corpore, latere promisso, cauda, pede & ungue felis, aspectu truci; oculo splendore radiante, dente tam robusto & acuto, ut vel ligna findat; ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in adversum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochrae, per ima cineris, asperso undique macula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori & grandiori macula; quam extremam movet, ut felis, cum lubet, reliqua immota. Auris intus pallet sine nigro, foris nigricat sine pallore, si unam flavam & obscuram maculam ? medio eximas. Ea e duplici pelle summo capite convenit) in summa aure coeunte constituta est, facileque in sicco capite & videri & separari eaedem possunt. Reliquum caput totum est maculosum frequentissima macula nigra nisi ea parte quae inter nasum & oculum est, qua nullae sunt, nisi utrinque duae, & eae parvae: quemadmodum & caeterae omnes in extremis & imis partibus reliquis sunt minores. Maculae in summis quidem crurum partibus & in cauda nigriores sunt & singulares, per latera vero compositae, quasi singulae maculae ex quatuor fierent. Ordo nullus est in maculis, nisi in labro superiori, ubi ordines quinque sunt. In primo & superiori duae discretae: in secundo sex conjunctae, ut linea esse videantur. Hi duo ordines liberi sunt, nec inter se commisti. In tertio ordine octo conjunctae sunt, sed cum quarto, ubi finit, commiscentur. Quartus & quintus in suo principio tenui admodum discrimine separati, statim se committunt, & una decurrunt per totum superius labrum, faciuntque non maculam per totum id, sed latam lineam. In mortuo animali ita se habent maculae, propter cutis contractionem. In vivo, maculae istae in suis quaeque ordinibus videntur separatae. In ipso medio inter hos utrinque ordines aliae minores sunt, exact? per quincuncem dispositae. Sed in imo labro maculae, etsi magnitudinem, non tamen ordinem servant. Nasus nigrescit, linea per longitudinem perque summam tantum superficiem inducta leniter. Oculi glauci sunt. Dentes illi anteriores hinc inde sex sunt, humanis non absimiles, nisi qu?d ex his qui in medio collocantur, minores: qui per extrema, majores sunt, ut & superiores imis. His, utrinque dens grandis, acutus, atque longus est, in ima maxilla caeteris junctus, in superiori tanto spatio disjunctus, quanto dens inferior capi possit. Hi labris velantur in vivo animali, sed in mortuo non item, reductis prae siccitate labris. Grandis ille dens longus est digitos Rom. duos, in ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse comprehensus. Denti inest cavitas quaedam exilis per totam longitudinem, quae tamen non apparet nisi rumpatur dens. Inferior maxilla durum os est & rigidum, tres dentes habens magnitudine inaequales, ut & superior quatuor. Cava etiam ea est intus per longitudinem. Inter magnum dentem & maxillarium primum inferioris maxillae, spatium est unius digiti vacuum, a quo positus statim est primus, caeteris duobus minor. Huic contiguus alius est grandior: & post hunc tertius etiam, secundo major. In summa maxilla, in medio illo spatio inter dentem grandem & primum maxillarem, dens est exiguus admodum & informis, demittens se tantum leniter ? maxilla, nullo in inferiore, qui illi respondeat, existente. Dimidiati digiti post eum spatio, secundus est, cui junctus tertius est, & post hunc quartus. Inter se ita superiores & inferiores maxillares morsu committuntur, ut pectinatim coeant. Duo priores in inferiori, & secundus & tertius in superiori maxilla dentes, ejus sunt figurae, cujus est iris in summo diademate coronatorum aureorum Regis Angliae atque Franciae. Ejus etiam figurae tertius est in inferiori, & quartus in superiori, nisi qu?d interior utriusque ala, quae gulae propior est, natura demitur. His conjuncti nulli erant alii in utraque maxilla. An post intervallum unius digiti, finita dentium serie, relictum integrum alii erant inserti, nescio. Illud scio, non nisi post id spatii amputatas maxillas, quasi studio monstrandi dentes id esset factum, indicioque nullos superfuisse. Pudendum iis est felis. Mari statim sub meatu, quo alvi excrementum redditur, positi testiculi duo sunt parvi, quibus ab ima parte junctus caulis est, non propendens, sed in suo praeputio extuberans tantum leniter. Vivit ex carne. Foemina mare crudelior est & minor. Utriusque sexus una ad nos ex Mauritania est advecta nave. Nascuntur in Libya. Si quod illis coeundi statum tempus est, hic mensis Junius est. Nam hoc mas foeminam supervenit: si id natura fecit ac non lascivia. Leones cicurari possunt, id quod ex hoc intelligo, qu?d in urbe Londino, & in arce Londinensi leones custodum suorum oscula excipiunt, contactum admittunt & colludunt. Ipse vidi. Ista animalia tam ferocia sunt, ut custos, cum prim? vellet de loco in locum movere, cogebatur fuste in caput acto semimortua reddere, atque ita in capsam ligneam ad hoc factam, & respirationis gratia perforatam reponere, atque ita de loco in locum tuto transportare. Post horam reviviscebant tamen haec, ut cati, non nisi extremis injuriis obnoxia morti. Itidem fecit custos cum ? capsa exemit. Jam vero novas rationes invenerunt reponendi & eximendi, trahendo ea in capsam fune, & capsam eis admovendo conto. Foeminam jamdudum ira sustulit: parvi canis consuetudine mansuescit mas, adeo ut resupinatus complectatur canem pedibus & colludat, ita ut nec dente laedat nec ungue. Vestigia habet Leoninis prorsus similia. Eodem enim die & unciae & Leonis vestigia vidi, hujus cum homine, illius cum parvo cane ludentis. Ungues habet validos, uncos & acutos, falculosque aversos, quorum mucrones condit in corporis vaginas ut leo & felis, nec nisi appetendo praetendit. Aiunt haec animalia saepe cum leone contendere. Parvum canem non laedunt, nisi fames urgeat: magnum vel satiati lacerant. Iratus, vocem edit irati canis, r. literam geminantis, sed qu?m quivis canis majorem, ex amplo pectore & arteria seu curculione ductam; qualemque canis villaticus redderet, si in cupa grandiori inclusus ad iram stimularetur. Qu?d scribunt esse cane longius, id mihi non videtur. Nam sunt apud nos multi canes villatici, qui longitudine aequent. Pecuario tamen & major est & longior, ut & villatico humilior. Vanum est, quem Uncia vulneravit, eum murium concursu permictum interire. Nam nos vidimus duos custodes ab una Uncia vulneratos, nec tamen mures accurrerunt, nec perminxerunt, neque ex vulnere gravius quid est insecutum, quam si ex sano cane, aut incisione levi vulnus esset. Quem ferit, caput petit si possit, idque aut ex insidiis, si imparem se putet: aut simulata benevolentia, si insidiis non possit. Ita enim canem villaticum dudum interfecit intromissum. Primo enim conspectu, caudae motu applaudebat: mox se prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat velut ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere gestiunt. Tandem ubi securum putabat canem, ac de vita parum sollicitum, nacta opportunitatem, impetu insultabat, ac morsu jugulum petiit, nec nisi mortuum dimisit. A morte, ungue lacerando pectus aperuit, & cor eduxit, primumque voravit, crudeli more. Dentes non denudat nisi irata. Non absimiles istis mores Pantheris sunt. Etenim tradunt odore earum & contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properat? convenire, nec terreri nisi sola oris torvitate. Quam ob causam Pantherae statione absconditis capitibus, quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut pecuarios greges stupidos in obtutu populentur secura vastatione.

Est in arce Londinensi animal carnivorum, agni bimestris magnitudine, corpore toto, capite, ore, pede, & ungue felis; sed sua barba atque cauda; illa utrinque dependente, ex dimidio anteriori nigra, posteriori alba; hac, brevi atque crassa, ex dimidio superiori ruffa, inferiori nigra. Oculo flavescente, cilio obscur? albicante. Aure, ut cati, erecta, pilo intus albo & tenui repleta, foris albo & nigro vestita, sed ita ut summa pars nigro, media, triangulari fere modo, candido, & ima nigro vestiatur. Nec est ea contenta suo orbe finiri, nisi etiam & anterior ejus pars seu extrema margo & posterior etiam eo modo recurvetur in aversum, quo modo margines galeri sacerdotis Graecae apud Venetos ecclesiae utrinque ad superiora replicantur. Summis auribus insident pili aliquot nigri, veluti cristae. Color animali est in extima parte ruffus, in intima albus, sed respersus hic fuscis & fere per quincuncem dispositis, illic sui coloris obscurioribus maculis, singulari pilo candido & item frequenti per universum corpus praeter caetera conspicuus, ut est in quibusdam cuniculorum nigris pellibus. Ex utraque nasi parte maculae quatuor sunt, ordine recto positae, in utroque labro, ut nunc dicemus. In superiori labro, quinque sunt macularum ordines aequidistantes. In primo ordine & summo, quatuor; in secundo, quinque; in tertio, octo; in quarto, quinque; in quinto, quatuor sunt, & hae etiam in suo quaeque ordine aequidistantes. In imo labro, septem sunt tantum insigniores, duobus ordinibus collocatae. In primo, quatuor, ad ipsam labri oram; in secundo post eas, tres aliae; post has, aliae minores, sed non ita certa lege dispositae ut superiores. In superiori labro, utrinque extant pili quidam rigidiores atque albi, ut in catis & leonibus. Nasus illi ruffescit pallide, distinctus a caetera facie undequaque linea nigra. Extremum nasum per longitudinem alia linea dividit, sed per summa tantum leviter ducta, non per ima altius impressa. Pes illi callosus est, & unguis, ut Feli & Unciae, in pede abditus, nec nisi appetendo praetendit ut illae. Scandit mirum in modum, ita ut ea in re quid possit, ipsa natura vel in cavea docet. Mobile animal est, & loco stare nescit, adeo ut nisi fort? fortuna Pici martii vox ex corbe cujusdam rustici quietum reddidisset & attentum, nulla fuisset spes exquisitioris delineamenti. Eo praesente, quietissimum erat; illo discedente, nusquam consistebat. Quamobrem coactus eram, misso post rusticum famulo, vocalem illum emere, quo praesente, mirabundum tantisper constitit, dum confecto negotio atque absoluto opere discedendum fuit. Luzarne nostri vocant, Leunciam ne an Lyncem ex vocum symphonia dicturi, ambiguum est. Pellis in usu est magnatum, & pretiis venditur amplioribus. Non excandescit nisi in injuriosos. Vocem reddit qualem felis, cum succenset socio cibum praerepturo. Custodi blandum est & mite, nec in quenquam saevum.

Nuper fortuna mihi Zibettum animal ex Africa obtulit. Id curiosius ad vivum atque diligentius depictum ad te mitto, ut non sit ovum ovo similius. Id fele quovis majus est, & taxo paulo minus, facie acuta ut taxi aut martis, aure brevi, obtusa, & orbiculari, intus pallida, foris nigra, nisi in marginibus ubi pallescit. Oculo coeruleo & coelesti, crure & pede nigro, explanatoque magis quam feli: ungue item nigro, nec in pede abdito, nec ita adunco ut feli, dente magis qu?m ungue timendum. Totum est maculosum. Etenim nasus illi niger est, ima pars maxillae superioris pallescit, media nigrescit: inde ad verticem, melino colore est. Inferior maxilla nigra est tota. Setae in labro superiori albae sunt in pallida cute, ut & paulo supra oculum duae alias albae in cute nigra. Guttur nigrescit. Paulo infra supraque aurem lineae tres nigrae oriuntur, quarum prima recta descendit ad guttur: secunda obliqu? defertur ad mediam colli longitudinem: tertia obliqu? item ad armum fere pertinet. Paulo infra id loci, contrario ductu, aliae lineae exorsae, semicirculari pene modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum regionem. Nam caeterum corpus macularum lineas ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem dispositas, aut productas habet. Etenim quae per spinam tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens; secunda una item, sed abrupta, ut & tertia. Quarta & quae deinceps sunt, maculae discretae sunt, sed ita ut in longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio priori maculata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis; per reliquum corpus, profundus, rigidus & erectus. Maculae penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua non scabra, sed laevis est. Sub cauda meatus est, ut caeteris animalibus, per quem alvi excrementum egerit. Paulo inferius, civettae receptaculum est. Pari post spatio pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum vocem edit irati canis, r. literam geminantis. Aliter affectum, felis, cum adhuc sit juvenis, sed submissam. Longum est Zibettum ? capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, & digitum unum Rom. Crassum sub ventre maxime, qua maximum est, pedem unum, palmos duos & digitos tres Rom. Mansuetum animal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo nostratibus, hoc est, coronatis Gallicis viginti quatuor, aut florenis Rhenensibus quadraginta octo.

Strepsicerotis cornua tam graphic? descripsit Plinius, atque lyris tam apposit? comparavit, ut longiore verborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus & dimidio eo ipso in loco. In summo, laevore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias 3. & semissem. Facies, quae adhuc superest juncta cornibus, & frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine fer? cervina, & pilo ruffo ad instar cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritae sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, qu?m pro faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu Judaea, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram, eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter versuram erecti fibri, sed flexuram indirecti cornu vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curvaturae faciant imaginem lyrae, ut rect? scripsit Plinius. Quamobrem lyrae imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem & ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim & ex hac cornuum curvatura, & ex coelesti lyra scire licet si dempto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spatium inter cornua corpus esse lyrae animo conceperis.

Caput hoc videtur mihi ejus animalis esse, quod Julius Capitolinus in historia sua de tribus Gordianis Cervum Palmatum ex argumento vocat. Ejus si non est, alicujus ex genere Platycerot?n fuerit. Verum qu?d cornua haec aut aequant aut superant & longitudine & crassitudine cervina, & latitudine excedunt Platycerotis cornua, consonum est corpus animalis Cervi potius quam Platycerotis simile esse. Vidimus in coenobio Killyngworthensi, in Anglia nostra in comitatu Warwicensi, unde depinximus.

Est in Britannia nostra hoc anno 1561. peregrinum animal & bisulcum, ex rupibus montanisque locis Mauritaniae adventitium, media magnitudine inter Cervum & Platycerotem: corpore quidem cervi, sed latere firmiori & promissiori, crureque breviori & crassiori: colore item & pilo cervi, quo est hibernis horis, ruffo & nigro promiscu? positis: arunco capri, sed diviso, sed in adversum recurvo; collo mediocriter quidem longo, sed crasso. Sub eo multus & longus villus, per omnem pen? ejus longitudinem productus, ad genua fer? pendulus: juba setosa per totam cervicis longitudinem exporrecta, sed praecipu? per summos armos tuberis instar longi erecta, colore qu?m est reliqui corporis aliquanto obscuriori: genibus longo & denso pilo ad posteriora reflexo per transversum, sed callo nullo contectis, credo ut fallentis saltus, casusve injurias arceat; ungula priorum pedum exteriori, majori & longiori; interiore, minori & breviori. Posteriorum contra, interiori ungula majori & longiori; exteriori, minori & breviori, quasi utrobique unam capri, alteram cervi diceres: sed omnibus cavis, & solea seu vestigio carentibus, hoc forsan naturae consilio, ut per asperitates locorum, quibus naturaliter delectetur, firmius figat pedem, dum asperitas loci ungulam subintret. Foeminarum ungulae duas aut tres impressiones habent, per summa laeves diligentius contuenti, quae maribus desunt, quasi foeminis natura aliquid ad delicias atque ornamentum adderet. In utroque sexu ungulae quotannis decidunt, ut in cervis cornua; volente natura in ungulis cervum monstrare, cum in cornibus, quae caprina magis sunt, non posset. Aure breviori, quasi capri; oculo, pudendo, testiculo, & cauda cervi, nisi qu?d haec momenta longior est. Cornibus arietis sed nigris, sed suo modo in aversum reflexis. Per eorum longitudinem mediam producitur linea, duos distinguens rugarum utrinque recurvarum ordines. A summa sui parte, gibba sunt, ab ima, cava, seu resima, angulis utrinque obtusis. Longa sunt pedes Rom. duos & digitum unum; distantia qua latissim? patent, pes unus, palmi tres, digitus unus, & semis; qua minim?, vix digiti unius latitudo est. Crassa ver? ad radices in ambitu, pes unus, pal. semis. A digitalis enim, latitudinis distantia in principio, sensim se expandunt in latus & aversum ad pedem unum, pal. 3. digitum unum & semissem. Dein se revocant introrsum, ita ut summa fastigia non distent nisi pede uno & palmo uno. Cornuum situm atque flexum naturalem contemplare in capite absoluto a corpore; figuram gibbam & resimam in adnato. Longitudo faciei a vertice ad nares extremos pedis est unius & digit. 3. latitudo ad frontem, qua parte latissima est facies, palmos duos, & digitum unum est. Altitudo totius animantis est, pedum trium & semiss. excepta juba; longitudo totius a vertice ad caudam, pedum 4. est & dimidii, ac digitorum duorum. Dentes habet tantum inferiores, & eos sex, nec defectum dentibus puto. Ruminat ut caetera bisulca. Nares nigri sunt, a quibus labrum superius dividitur linea nigra perpendiculari. Mite animal est, petulans & lascivum, moribusque reliquis similius hirco qu?m cervo: praeruptis editisque locis atque tectis gaudens & insultans, unde se praecipitare in cornua aiunt naturaliter, ut iis fracto prius casus aut saltus impetu, anteriora genua corpus postea excipiant. Cursu valet, sed saltu magis. Memoratae enim altitudinis loca saltu scandit. Foeminae maribus multo sunt minores, cornutae etiam & villosae gutture atque collo, sed non ita magno, longo, & reflexo cornu, nec ita denso & longo villo, ut mares. Vescitur foeno, pane, furfure triticeo, avena, & herba. Ego Tragelaphum puto. Vulgus & qui ex Mauritania advexerunt, ovem Barbaricam vocant, cum tamen nihil habet commune cum ove. Quidam rursum cervum Barbaricum, qui rectius sentire mihi videntur, cum ex dimidio posteriori, similior cervo sit; ex anteriori, magis capro. Foetus pariunt singulos.

Ex Mauritaniae desertis locis advectum ad nos est animal bisulco vestigio, magnitudine cervae, forma & aspectu inter cervam & juvencam: unde ex argumento voco Moschelaphum, seu Buculam cervinam. Capite & aure longa atque tenui, tibia & ungula gracili ut cervae, ita ut ad celeritatem videatur factum animal. Cauda pedali longitudine & paulo amplius, forma, vaccinae caudae qu?m simillima; sed brevitate accedens propius ad cervinam, quasi natura ambigente cervae ne esset an vaccae; per superiora ruffa & laevis, per ima nigra & hirta. Colore corporis fulvo, seu ruffo undique, pilo sessili cutique aequato, in fronte stellatim posito, at sub cornibus per ambitum erecto. Cornibus nigris, in summo laevibus, caetera rugosis, rugis ex adversa parte, sibi vicinioribus; ex aversa, ad duplam aut triplam latitudinem a se diductis. Ea cornua primo suo ortu digitali tantum latitudine distantia, paulatim se dilatant ad mediam usque sui longitudinem & paulo ultra, qua parte distant pal. 3. Rom. & semissem. Tum se reducunt leviter, & recedunt rursus in aversum, ita ut extrema cornua non distent nisi pal. 2. digit. 3. & semissis intervallo. Longa quidem sunt ped. 1. & pal. 1. crassa vero in ambitu ad radices, pal. 3. Caput a vertice, qua parte linea nigra inter cornua dividitur, ad extremos nares, longum est ped. 1. pal. 2. & digit. 1. latum, qua est latissimum, in fronte videlicet paulo supra oculorum regionem, digit. 7. crassum in ambitu, qua maximum est, ped. 1. & pal. 3. Dentes habet octonos, ordine caret superiori, & ruminat. Ubera sunt duo, corpori aequata, quo constat juvencam esse, nec dum foetam. Placidissimum animal est & tractabile, ludibundumque, saltu valens atque cursu. Quibusvis per famem vescitur, pane, foragine, carne salita, foeno, herba, & quovis oblato. Usus ejus est in venatione, caroque dulcis. Contemplare imaginem accurat? factam, ita ut vivam diceres si spiritus adesset, sed per maciem depictam triduo ante mortem. Ex quo scire licet habitiorem fuisse per valetudinem buculam hanc cervinam.

Norvegia in nostram Britanniam animal quoddam transmisit, sui quidem generis, sed mixtae formae. Nam corpore compacto, crure longo atque gracili, ungula bifida, cauda brevi, cervum esse diceres; capite & aure Mulum, cornu Dorcadem, labro superiori propenso alcem fer?, juba equum, nisi qu?d tenuior & erectior ea est qu?m equi. Peculiariter habet ab armis ad caudam per omnem spinae longitudinem pilum elevatum leviter, aruncum sub fauce promissum, & in eo palear pendulum, pilum per armos longiusculum obliquo ascensu, collum brevius qu?m pro corporis modo. Eam ob rem cum vel herbam carpit, vel panem projectum tollit, vel potum ex vase aut vado sumit, in genua procumbit. Cornua in hoc genere mari tantum, non e summo capite erecta, sed e medio fer? capite ex utroque latere paulo supra oculum enata, & in latus exporrecta, aspera & tuberosa ut cervis, nusquam laevia, nisi in summis processuum fastigiis, & qua decurrunt venae, ad tegumentum villosum per teneritudinem nutriendum in longitudinem productae. Minus tamen aspera sunt a primo processu ad secundum in anteriori parte, & rugis potius qu?m tuberculis conspicua. Eadem ad dimidiam sui longitudinem recta tendunt, inde in sublime sensim recurvantur. Utrumque processus tantum tres facit, quorum humiliores bini in adversum spectant, sublimiores singuli coelum. Evenire tamen solet, ut vel inopia pabuli, vel morbo, sinistrum cornu duos tantum exigat processus. Longa ea sunt pedem Romanum unum cum semisse, & digitum unum cum semisse. Crassa ad radicem palmos Romanes duos integros. Summus unius cornu processus distat a summo alterius, pedibus Rom. tribus, & digitis tribus: ut & infimus ab infimo, pedibus duobus. Metior a fastigiis. Colore sunt & densitate substantiae cervinis qu?m simillima. Pendunt una cum sicca, dimidiata, rupta, & spongiosa fronte, libras quinque cum semisse & unciae dimidio. Cum libram dico, uncias sedecim intelligo. Decidunt quotannis ut cervis Aprili mense. Cava enim non sunt. Frontis spacium inter cornua palmorum duorum Rom. cum semisse est. Eminens calvae pars, quae inter cornua est, a posteriori parte cava est In ea cavitate cerebrum erat positum, discenditque ad mediam oculorum regionem. Eam in sceleto a. & b. literae indicant. Dens ut cervis, sed equino major, & in maxillaribus per interiores sulcos, sed summa sua parte, denticulus acutus assurgit, ne quid eo cibi inconfectum delabatur. Colore id animal est per adolescentiam murino aut asinino: per provectam aetatem fusco, sed magis per extremas totius corporis margines; pilo laevissimo, cruris maxim?, nisi sub ventre, in intimo & summo crure, imo & supremo collo, pectore, armo atque spina. Proceritate est duodeviginti palmorum vulgarium & digitorum trium. Multo velocius equo est. Foemina singulos peperit in Britannia; aiunt tamen geminos parere. Caro illi nigra est, & fibra crassa atque longa uti bubus; praeparata tamen ut cervina, atque in furno cocta, in cibo cervina est suavior. Vescitur herba, sed rarius apud nos, eo credo ingenio quo equi, qui cum panem possunt, foenum nolunt: Folio, cortice ex arbore, pane & avena lubentius. Priora vel ad triginta pal. vulgares excelsa, naturali corporis positura carpit. Si quid sit eo excelsius quod affectat, erigit se in posteriores pedes, & prioribus in arborem aut maceriem innixum, ut solent caprae, vel supra fidem extento ore detruncat; tanta est animalis proceritas & altitudo. Bibit aquam, bibit & alam seu beram avidissime pariter & copiosissim?, idque sine ebrietate. Sunt qui vinum dedere, sed id si prolixius hauserit, imitatur vitium ebrietatis. Placidissimum animal est, si cicuretur; alioqui ferox admodum, & humanum genus persequens, si non aspectu, at odore, quo maxim? pollet, & cane certius. Quamobrem qui per vivaria regia illi praeficiebatur, singulis annis serra dissecabat cornua. Quem comprehendit, calcibus deturbat, & si eques est, etiam equum. Quem non ante conspectum odore praesenserit, voce prodit propemodum clar? grunnientis suis. Orbum sua foemina mulieres valde affectat, & quasi sexum nosset pudendum denudat. Id habet instar cervini. Ungulam ejus adversus morbum caducum valere creditur. Hoc animal Norvegia Elend & Elke nominat, si bene externa vocabula nostri sonant. Equidem Hippelaphum seu Equicervum cum Aristotele & Alberto Magno dicerem. Hic enim Muli caput, atque aures habere dicit equicervum. Ille jubam tenuem a capite ad armos protensam, aruncum peculiarem a gutture pendulum, & Dorcadis cornua gestare scribit Hippelaphum. Alcem esse non putem; c?m Alci nec crura flexa sed rigida, nec cornua his similia, nec in armis juba sit apud veteres, si bene memini. Minus Hippardium crediderim, cum praesertim foemina cornibus careat, & mari aruncus sit; quae in Hippardium non cadunt. Tragelaphum esse dicere vetant & Dorcadis cornua, & Muli caput. Adjungam veram imaginem, & seorsum capitis Sceleton un? cum suturis ut erant naturaliter, quo certius, quae ad capita pertinent, cernantur omnia.

Damam Plinii ex caprarum genere esse indicat pilus, aruncus, figura corporis, atque cornua; nisi qu?d his in adversum adunca, cum caeteris in aversum acta sint. Caprae magnitudine est, & colore Dorcadis. Plinii & Romanorum esse, indicio est, qu?d Romae in columna quadam marmorea & triumphali superstite adhuc, cum anno domini 1543. essemus Romae, insculpatur, & cum Pliniana descriptione conveniat.

Ovis Arabica paulo major nostra est vulgari, eodem tamen quo nostra vellere & figura corporis, sed colore paulo obscuriori. Tantum tibiae & prima facies ruffescunt modic?. Cauda longa est cubitos tres. Hinc ??????????? voco. Hanc naturaliter per terram trahit ovis. At ne attracta teratur in terram & exulceretur, excogitarunt pastores, caudae postellum subdere, & illi caudam alligare. Vescitur herba, carne, pisce, pane, caseo, & quibusvis, id docente fame in navi, cum advecta ad nos est ex Africa in Britanniam. Herodotus in Thalia scribit, non alibi visum hoc aliudque genus ??????????? qu?m in Arabia. Sunt in Arabia duo ovium genera, admiratione digna, neque alibi usquam visa: Alterum, caudam gerit tricubitali longitudine; alterum, cubitali latitudine. Eam ob rem ??????????? Arabicam istam nominare libuit. Aristoteles tamen in Syria progigni scribit hoc genus ovium latae caudae lib. de historia animalium octavo, in haec verba: ?? ?? ?? ????? ?? ??????? ??? ????? ???? ?? ?????? ??????: & Plinius Aristotelem imitatus lib. item octavo, cap. 48. Syriae cubitales ovium caudae plurimumque in ea parte lanitii. Mores habet caeterarum ovium.

Ex Arabicarum genere ovis haec est Tartarica, vulgaris quidem suo orbe atque loco, sed nostro incognita & inusitata, vulgari nostro arieti, non testiculis & repandis cornibus solum, sed totius corporis forma qu?m simillima, nisi qu?d duplo fer? major nostro est, naresque habeat aquilinas, posteriorum item pedum ungulas exteriores interioribus multo longiores, & caudam sine osse, cubitali latitudine, ad gravitatem duodecim librarum & amplius, paulo ultra clunes prominentem, cujus extremae latitudinis partes ita attenuantur, ut clunibus ab utroque latere affixae, accommodatius adaequentur. Natibus haec insternitur, nusquam a corpore absoluta, nisi in ima sua parte, qua excrementum animalis redditum decidit. Qui locus pugni seu manus contractae amplitudinis est, & veluti meatus excrementi vestibulum. Ita ea cauda facta est, ut natura videatur reliqui corporis cutem paulo ultra clunes produxisse, ut, involuta prius illa cute pinguitudine, reducat eam postea ad nates reliquaque femora contegenda. In summo tegitur illa vellere piloso, multo, atque denso, ita ut cauda non esse videatur, nisi contrectes manibus & subleves. Tamen quicquid prominet ultra regionem clunium, cauda est. Ea subtus glabra est, & lana omni nuda, nisi qu?d in ejus extremo & medio margine interiori nevus quidam cutaneus, seu acrochordon lanuginosus, digitali fer? crassitudine sed non longitudine propendeat, sub aspectum non cadens nisi caudam latam eleves. Eum custodes caudam putant. Caudae substantiam quidam pinguitudinem, quidam carnem glandulosam, ut est vaccarum huberum, esse autumant. Discrimen discam in morte animalis. Ovis mas est seu aries, vellere tectus multo, piloso, profundo & denso, ad genua fere promisso. In colore per omnia melino obscur? ruffescit, nisi media facie qua albescit, & utroque corporis latere, media sua parte, qua grisea est, & in imo ventre, quo pallet. Altitudo animalis duorum pedum Romanorum est, palmorum trium, & digitorum duorum; longitudo a vertice ad extremam caudam ped. 4. & digit. 5. crassitudo per ambitum velleris ped. 5. & palmi unius est. Facies a vertice ad extremas nares pedis est unius & digiti unius. Cornuum radices junctae sunt, positaeque medio loco inter verticem & oculos. Eo sunt colore cornua, quo caeteris ovibus, per convexum magis qu?m cauum rugosa; longa ped. 1. dim. & digit. 1. Aures fulvescunt ut & tibiae, antrorsumque per medium cornuum flexum prospectant. Ruminat, caretque dentium ordine superiori, ut caeterae oves, inferioribus quinque tantum existentibus. Vox item ovis est, sed grandior, ut ex amplo pectore. Mansuetum animal est & tractabile, eisdemque moribus quibus caeterae oves. Equidem, ex vero illo ovium Arabicarum genere puto, quod ??????????? Herodotus dixit, qu?d latitudo caudae tantum sit sine longitudine, etsi ex Tartaria productum sit.

Incidi in caput vasti cujusdam animalis cui nudum os capitis un? cum ossibus, quae cornua sustinebant, gravissimi ponderis erant, & justum fer? attollentis onus. Quorum curvatura ita se promittit, ut non recta deorsum vergat, sed obliqu? antrorsum. Quod quia videri nequit in facie prospiciente, curavi ut appareret in avertente in latus. Spacium frontis inter cornua palmorum Romanorum trium est cum semisse. Longitudo ossium cornuum pedum duorum, palmorum trium, & digiti semissis est. In ambitu, ubi capiti junguntur, pedis unius & pal. semissis sunt. Hujus generis caput aliud Warvici in castello vidi anno domini 1552. quo loco magni & robusti Guidonis, comitis olim Warvicensis, arma sunt. Cujus cornuum ossibus si ipsa cornua, quae dempta erant, addas, multo fierent longiora, & alia figura atque curvatura. Eo in loco etiam vertebra colli ejusdem animalis est, tanta magnitudine, ut non nisi longitudine trium pedum Romanorum & duorum palmorum cum semisse circundari possit. AEqu? & ad id animal pertinere existimo omoplatam illam quae visitur catenis suspensa e porta septentrionali Coventriae, cui ut nulla spina est, ita lata est ima sua parte pedes tres, digitos duos; longa ped. 4. palm. 2. Ambitus acetabuli, quod armum excepit, pedum trium est, & palmi unius. Circundat os integrum, non nisi pedum undecim, palmi unius longitudo & semissis. In sacello magni Guidonis comitis Warvicensis, quod positum est non amplius mille pass. Warvico oppido, suspenditur costa hujus item animalis cujus ambitus, quo loco minima est, palmorum trium est: Longitudo, sex pedum cum dimidio. Sicca ea est, & in extima superficie cariosa, pendit tamen lib. 9. cum semisse. Ex vulgo pars apri esse costam putat, a Guidone occisi: pars vaccae, quae prop? Coventriam in fossa quadam commorabatur, multis infesta. Quam posteriorem opinionem ad verum propius accedere puto, cum Bonasi forsan esse possit, aut uri. Multa hujus generis animalia olim fuisse in nostra Anglia verisimile est, qu?d nobis adhuc pueris multus usus erat hujusmodi animalium cornuum in mensa solennioribus epulis loco poculorum, ut olim uri cornuum in Germania ad eum usum, referente Caesare in commentariis de bello Gallico libro sexto. Sustinebantur pedibus ex argento tribus, & ab oris item argento concludebantur, ut ibi. Sic quoque olim qui cultui studebant, dentibus marinantium belluarum insigniebant ensium capulos. Candicabant enim ad eburneam claritatem. Nam praecipua viris gloria semper fuit in armorum nitela. Jam vero non nisi auro & argento fulgent haec.

Sciurus Getulus coloris est mixti ex rufo & nigro. Eum ab armis ad caudam per latera & dorsum albae fuscaeque lineae, alternatim certis distinctae intervallis, decentissim? depingunt. Idem aliquibus fit in colore ex albo & nigro, respondentibus etiam in cauda lineis; nisi si quando expansa cauda propter pilorum raritatem eaedem dispareant. Venter illi coeruleum colorem imitatur in albo positum. Paulo minor is est vulgari Sciuro. Nec aures extantes habet, ut ille; sed depressas magis & fer? capiti aequas, orbiculares, & per cutis superficiem deductas in longum. Caput Ranae fer? est. Caetera similis vulgari Sciuro. Nam figura corporis eadem, eadem natura pili, mos idem & vivendi ratio. Cauda se contegit more caeterorum Sciurorum. Cujus imago ad vivum depicta est & expressa. Nam e Getulia a mercatore quodam aliquot vivi ad nos allati sunt, utriusque quem dixi coloris. Eos ad delicias alimus, & extra omnem controversiam Sciuri sunt. Nam & mores, & magnitudo, & vivendi genus, & vox, & usus caudae, & erecta insessio quando est, & caetera respondent. Tantum socordia differt. Est enim tardum & pigrum animal, meticulosumque, neque ea vivacitate & agilitate qua nostri valet aut saltu, vix ausum de mensa aut scamno humili desilire. Frigoris quoque impatiens est. Quo fit ut sole locisque gaudeat calidis. Vescitur nucibus, amygdalis, pane & ficu, ut & carnibus quoque avidissim?. Ego depingendum curavi extenta cauda, ne corpus adumbraretur, caudaque, qualis ea esset & colore & figura, ostenderetur.

Saguina animal est parvum, soricis magnitudine, aut non multum supra modum pusilli cuniculi, aut arctomyos junioris colore griseo, barba fulta & obscur? cinerea, cauda soricis operta pilo, pedibus Sciuri, facie cephi seu satyri pen?, aure orbiculari, patente & humili, vestita pilo intus nigro, foris candido, & moribus caudatae simiae. Mulieribus nostris in delitiis est. Vivit uvis passis, pane, ficubus, pomis atque pyris.

Habemus istic apud nos ex Mauritania Cercopithecum quendam, quem vocamus Barbaricum, seu mamonetum varium, colore dorsi & lateris viridi, frequenti hinc inde inserto pilo griseo seu melino. Ventre, mento & barba lunatam) candidis, facie & tibiis nigris, naso albo: caetera, aliis Cercopithecis similem. Ex minore genere Cercopithecorum est, magnitudine videlicet cuniculi minoris. Descripsisse satis est, cum figura corporis caeteraque lineamenta caeteris Cercopithecis nulla in re differant.

Chamaeleon animal est quadrupes, macrum & gibbosum, capite galeato, corpore & cauda lacertae majoris, cervice pen? nulla, costis plus minus sedecim, obliquo ductu ventri junctis ut piscibus; prioribus cruribus brachiis humanis, posterioribus cruribus hominis parum lacertosi & figura & flexu quam simillimis; pedibus manus hominis ad carpum usque divisas singulariter imitantibus; sed ita, ut in prioribus pedibus, auricularem & medicum digitum a caeteris dividi, in posterioribus, auricularem medicum & medium ab aliis separari intelligas. Cum enim digiti tantum 5. sunt, in prioribus pedibus interius digit. 3. sunt, exterius 2. In posterioribus contra, interius 2, exterius 3. existunt. Os illi hiatus est magnus, ab acuto in latum se diffundens, dentium locis osse perpetuo, & eo leviter serrato, tantaque labra, quantis possit illud contegi. In ore lingua est acuta, cujus ima pars os est, summa laxum & apertum marsupium primo aspectu. At si educas, corpus longum esse videtur ad instar pyramidis, palmi unius Romani longitudine. Ea jaculata, & magna celeritate vibrata, ad muscas capiendas utitur: cumque reducit, ita in se redit ea, ut latior ejus pars angustiorem perpetu? excipiat, & praeter basim nihil conspiciatur. Intestina habet piscium more in spiras simplices convoluta, & excrementum in eis molle atque nigrum. Unde scire licet non rore, non aere solum vivere. Meatus excrementi eo loci corporis positus est, quo clunibus cauda jungitur. Ventri hepar inest, crocei plane coloris. In summo pectore duo erant corpuscula carnea colore sanguineo, sed exigua, ut tubercula. Eorum alterum cordis figuram repraesentabat: alterum pulmones esse non videbantur nec substantiae ratione nec figura. Quid autem essent, non intelligo. Oculorum loci cavi sunt, & per summa atque extima veluti suggrundiis per oras serratis defensi. In eis oculi eadem cute contecti sunt, qua reliquum corpus: nec divisa ea parte cutis est in palpebras, ut in aliis animantibus, sed circumducta totis pen?, ut palla gemmis, nisi qua per exiguum foramen e medio prospiciunt. Id autem officii praestat illis cutis, quod in aliis animantibus musculi. Ea enim ducit ac reducit in hanc aut illam partem quo velit aspectu internum oculum. Neque enim ut alia animalia motu musculorum immotis palpebris oculum movent, ita & hoc immoto illo tegumento. Per ejus foramen pupilla nigra cernitur, & circa eam aureus circulus resplendens penitius conspicitur, maxim? cum coelum suspicit. Ab extremo oculi tegumenti orbe ad pupillae foramen, sex lineae croceae aequis intervallis in ortu distinctae ita ducuntur & coarctantur sensim, ut meridianae illae lineae ab aequatore ad polum alterum ductae. Galeam spinae jungit assurgens cuticula, & ex utroque galeae latere cutanea duo corpora brevem cervicem contegunt. Cutis aspera est, & veluti minimis unionibus undique consita, maxim? per summam spinam & imum ventrem. Utrobique enim veluti filum quoddam unionum per mediam corporis longitudinem, qu?m caeteris partibus majorum, ducitur; per summa, a capite ad caudam; per ventrem imum, ab extrema maxilla inferiori ad caudam. Cauda teres est, a summo gracilescens ad extremum, aequa cum toto corpore longitudine, si caput demas, tota veluti ex unionum circulis constituta. Longitudo universi nostri Chamaeleontis erat justi pedis Romani. Latitudo, a summa spina ad imum mediumque ventrem, duorum digitorum Romanorum & unius quarti. Recentis adhuc atque vivi animalis corpus succulentum est & aequabile, nisi costarum regione, & galeata parte, quae leviter extuberant, e contra qu?m in siccis sceletis, ubi omnia inaequalia sunt. Color vivis est, qui rei cui est proximus, in quem se novit naturaliter commutare. Hinc proverbium Chamaeleonte mutabilior. Etsi sunt qui dicant se observasse duos tantum referre colores, alio lucente sole, alio per opacum. At mortui jam color totus pallidus est, sed magis per ima & intima, conspersus per summa & extima aureis maculis, crebris & majoribus seu oblongis orbiculis, ita spinae incumbentibus, ut sacci asinis, sed per intervalla: per ima & intima, coeruleis magis & minoribus veluti punctis, sub faucibus qu?m alibi crebrioribus, & veluti per quincuncem dispositis. Innocens animal est & tardum, placidum & tractabile. Tarditatem gressus celeritate vibratae linguae pensavit in vitam. Hoc prae caeteris habet proprium, ut cum sole occidat atque oriatur, ita ut quam corporis posituram occidens sol reliquerit, eandem oriens excipiat, sive de ramo, altero tantum pede, pendeat, aut in ventrem humi pronus incumbat, aut alicui rei duobus pedibus, reliquis sublatis, innitatur, aut alia quacunque forma. Interea temporis mortuus plan? videtur omnibus. Hiatus illi aeternus, sine ullius usus ministerio. Haec nos observavimus in vivo & mortuo, quem domi nostrae diu aluimus.

Hactenus de quadrupedibus: nunc de avibus pauca illa proferemus, quae ad te dedimus.

Haliaetos id genus aquilae est, quod ex mari lacubusque praedam quaerit, unde nomen invenit. Is magnitudine Milvi est, capite albis & fuscis distincto lineis, ut melino: rostro aquilino; oculis in medio nigris, in ambitu aureis: lingua fer? humana, nisi qu?d ad radicem utrinque habet appendicem: colore per summa asturis, per ima albo: gutture maculis notato ruffis ut & ventre, pectore medio pure candido: crure crasso & squamoso: pede uncungui & coeruleo: digitis quatuor, per superna ad dimidiam longitudinem etiam squamosis, ad reliquam incisis, per inferna asperis & aculeatis tenacitatis causa; & his tam validis, ut flexos vix ulla vi extendas. Praedator is est piscium, discussis decidentis corporis impetu aquis, ex eisque vivit. Et quamvis ex pisce vivat, fidipes tamen est utroque pede, non altero palmipes, ut vulgus putat. Giraldus Cambrensis libro de Topographia Hiberniae, ubi de avibus biformibus agit, hunc Aurifrisium vocat; & altero pede aperto & unguibus armato esse, altero clauso cum vulgo scribit. Supra magnitudinem corporis alae longitudo est, quae ad pedes Romanes duos & digitos undecim extenditur. Inolevit opinio istic apud nostrum vulgus in Britannia, eam inesse vim naturalem huic avi, ut quem conspexerit piscem, eum se qu?m mox resupinare & convertere, atque ad summam aquam ascendere, in eaque fluitare ut sopitum, quo facilior praeda sit volanti. Ideoque ejus adeps studiosius asservatur a nostris piscatoribus, qu?d eandem vim habere creditur. Frequentes sunt apud nos in maritimis locis & Vecti insula. Nostri an Osprey vocant. Moribus placidus est & tractabilis, & famis patientissimus. Vixit enim septem dies apud me sine cibo, & in alta quiete; nisi si hoc non mos fecit sed fames, quae omnia domat. Carnem oblatam recusavit: piscem non obtuli, qu?d eum ex hoc vivere didici. Caro illi nigra est.

Anser Brendinus avis est marina, palmipes, figura anseris, sed magnitudine paulo infra, capite albo exiguo & curto, sed rostro nigro, a quo linea nigra ad oculum utrumque ducitur, collo fusco, a pectore ad caudam ex dimidio corpore inferiori albo, coxendice murino ex superiori, ad collum fusco, ut & ad caudam medio inter utrumque murino: alis item murinis, cum cauda longitudine paribus, sed pennis ad extremum obfuscatis. Cauda nigra est ex albo enata, pede nigro & palmato. Gregalis avis est & garrula. Ex pisce vivit, frequens apud nos per littora in Britannia. Vulgus Britannorum quod ad littus habitat a coloris varietate a Brendgose nominat. Ornithopolae Londinenses Bernaclum vocant, cum dicendum putem Berndclacum seu Brendclacum; qu?d antiqui Britanni, atque item Scoti, anseres marinos, palustres, & lacustres omnes Clakes dicebant, cum tamen hodie corrupt? dicimus Fenlakes & Fenlagges, cum dicendum fuit Fenclakes. Varium item colorem, Brend, seu per metathesim Bernd iidem appellabant. Unde bernded seu brended id animal dicitur, quod in colore murino variegatum est albo, ut est hic anser. Non est ergo Scotorum Bassanus anser, qui in Basse Scotorum Insula nidum ponit atque ova, a qua nomen habet. In hanc insulam rupem existentem, nec in summo quantam Milvus oberret sed exiguam, venturi stato anni tempore anseres, quo prius speculatu, qua observatione praemissis nunciis utantur qu?m ingrediuntur; quo anni tempore hoc faciant, qua solitudine insulae, concludentibus se incolis ad aliquot dies, donec se firmaverint anseres, ne abigant, quanta multitudine atque densitate involent, sic ut in serenitate solem adimant, quot pisces afferant, quot ova pariant, & quantos fructus in annos ex eis anserumque plumis atque oleo percipiant insulani longum esset recensere.

Est apud nos ex India anas, eadem plan? corporis figura, eodem rostro & pede quo vulgaris, sed ex dimidio major ea & gravior. Caput illi rubescit ut sanguis, & bona pars conjuncti colli a posteriore parte. Id totum callosa caro est, & incisuris distincta; quaque ad nares finit, carunculam demittit a reliqua carne figura separatam, qualis cygnis est, rostro conjunctam. Nudum plumis caput est, & ea quoque colli pars quae rubescit, nisi qu?d in summo capite crista est plumea atque Candida, per totam capitis longitudinem protensa: quam, cum excandescit, erigit. Sub oculis ad rostri initium per inferna inordinatae maculae nigrae carni sunt inductae: & una atque altera a summo oculo ad superna elevatae. Oculus flavescit, separatus a reliquo capite circulo nigro. Sub extreme oculo in aversum macula est singularis, separata a caeteris. Rostrum totum est coeruleum, nisi qu?d in extreme macula nigrescit una. Pluma illi per totum colli processum reliquum alba. Qua corpori collum jungitur circulus est plumeus niger, rara pluma alba, maculosus & inaequalis, per ima angustior, per summa latior. Post eum per totum imum ventrem pluma alba est: per summum corpus fusca, sed ab circulo illo nigro pluma alba in summo divisa. Extremae alae atque cauda cum splendore virescunt, ut Cantharides. Tibiarum cutis fusca est, incisuris levibus per circuitus ducta. Membrana per intervalla digitorum pedis pallescit magis, una atque altera respersa macula fusca, incerta lege disposita, nisi in intervallo sinistri pedis, ubi sex per digiti extremi longitudinem disponuntur. Tardo gradu incedit propter corporis gravitatem. Vox illi non qualis caeteris anatibus, sed rauca, qualis faucibus humanis catarrho obsessis. Mas major est qu?m foemina. Ea similis mari est, nisi qu?d non ita variegato corporis colore est. Vivit ex coenosis aquis, & aliis quibus caetera vulgaris anas gaudet.

Anati quidem similis est quae Turcica sive Indica dicitur, sed quantitate & magnitudine corporis anserem fer? diceres. Tota est Candida, nisi qu?d rostrum, tibiae, atque pedes rubent, genaeque item callosa carne, & rostri tuber supra nares. Caro illi dulcis est, & vox sibilus. Sunt ejus generis quaedam colore albo & nigro variegatae. In aqua vivit, locisque gaudet coenosis ut caeterae anates.

Pica marina paulo major est terrestri, coloris quidem varietate in corpore similis, sed colore pedis, digitorum numero, incisuris, cauda atque rostro admodum dissimilis. Nam pes rubet, & digito posteriori destituitur, nec incisuras habet is & tibia, sed impressiones quasdam, piscium squamis qu?m simillimas. Fissus est, sed ita in digitis utrinque luxuriat cutis, quemadmodum in fulicis pen?, ut ad natandum quoque pes factus videatur. Avis est Amphibios. Caudam curtam habet, rostrum longum atque tenue, perpendiculariter latum, non teres, colore in summo ad caput rubrum, per reliquum pallidum, nec est in fine acutum, sed obtusum id. In mensa grata avis est.

Gallina Getula domestica, paulo minor nostra est, colore in supernis obscur? ruffa, in infernis pallida, pluma capitis incomposita & erecta, crista serrata, humili, simplici, carnea; gutturosa magis perpetu?, qu?m nostrae cum glociunt; tibiis pedibusque plumosis, maxim? per exteriora & posteriora ut columbis, ne per interiores plumas gressus impedirentur: caetera ut vulgaris.

Meleagris pulcherrima avis est, magnitudine corporis, figura, rostro, & pede Phasiano similis: vertice corneo, in apicem corneum a posteriori parte praecipitem, in anteriori leniter acclivem elevate, armatus. Eum natura voluisse videtur inferiori capitis parti tribus veluti laciniis se promittentibus committere atque deligare; inter oculum & aurem utrinque una, & in fronte media item una; omnibus ejusdem cum vertice coloris; ita ut insideat capiti eo modo, quo ducalis pileus illustrissimo duci Veneto, si quod jam adversum est aversum fieret. Rugosus is est: inferius, per circuitum: qua se attollit, in directum. In summo collo ad occipitium nascuntur erecti quidam atque nigri pili in contrarium versi. Oculi toti nigri, aequ? & in orbem palpebrae atque cilia, si maculam in summa & posteriori parte supercilii utriusque demas. Imum caput per longitudinem utrinque caro quaedam callosa colore sanguineo occupat, quae ne propendeat veluti Galli gallinacei palea, ut replicaretur natura voluit, & averso ductu in duos processus acutos a capite liberos finiret. Ex hac carne attollunt se utrinque carunculae, quibus nares in ambitu vestiuntur, & caput in anteriori parte a caetero rostro pallido separatur. Harum ad rostrum margines inferiores replicantur etiam leviter sub utroque nare. Quod inter verticem & carnem est a dextra & sinistra parte, album deplume est, levi coeruleo mixtum. Color verticis atque apicis idem prorsus est cum colore dactyli. Tibiae nigrae sunt, & in anteriori parte squamosa incisura duplici notatae: in posteriori nulla, sed leves, & veluti punctis quibusdam sui coloris respersae. Color illi sub faucibus exquisit? est purpureus: in collo obscur? purpureus: in caetero corpore per summa contuenti, qualis consurgit si album & nigrum pollinem utcunque tenuiter tritum colori fusco rarius aspergas, nec tamen commisceas. Tali colori maculae albae ovales aut rotundae per totum corpus inesse visuntur, per summa minores, per ima majores, comprehensae intervallis linearum quae se mutuo intersecant obliquo hinc inde ductu, per summa tantum corporis, non item per ima. Id non ex toto corpore solum deprehendes, sed ex singulis avulsis plumis. Superiores enim, obliquis lineis se mutuo intersecantibus, aut, si mavis, orbiculis quibusdam ex albo & nigro polline confectis, & per extremitates conjunctis, ut in favis aut retibus, maculas ovales aut rotundas albas in spaciis fuscis comprehendunt: inferiores non item. Utraeque tamen simili lege positae sunt. Nam in aliis plumis ordine ita junctae sunt, ut fer? triangulos acutos faciant: in aliis, ut ovalem figuram repraesentent. Hujus generis ordines tres aut quatuor in singulis suis plumis sunt, ita ut minores in majorum complexu reponantur. In extremis aliis & in cauda rectis lineis aequidistantibus procedunt per longitudinem maculae. Inter gallum & gallinam vix discernes, tanta est similitudo, nisi qu?d gallinae caput totum nigrum est. Vox illi est divisus sibilus, non sonorior, non major voce coturnicis, sed similior voci perdicis, nisi qu?d submissior ea est, nec ita clara. Cursu velox est.

Morinellus, avis nobis cum Morinis communis, stulta admodum est, sed in cibis delicata, eoque apud nos in summis deliciis atque pretio est. Imitatrix avis est. Ideo, ut Scops & Otis saltandi imitatione, ita haec noctu ad lumen candelae pro capientis gestu capitur. Nam si is expandit brachium, extendit & illa alam; si is tibiam, & illa itidem. Breviter quicquid gerit auceps, idem facit & ales. Ita humanis gestibus intenta avis, ab aucupe decipitur, & rete obvelatur. Avis parva est, magnitudine Sturni, tribus tantum digitis anterioribus, posteriori nullo, vertice nigro, genis candidis, coturnicis fer? colore, si cinericei parum admisceas, potissim?m circa collum. Morinellum voco duplici de causa, & qu?d avis est apud Morinos frequentissima, & qu?d avis stolida est, quae stultitia graecis ??????? dicitur. Eam ob rem nostri etiam Doterellum vocant, quasi stultitia delirantem dicant.

Est avis quaedam marina nostras, parvi anatis magnitudine & figura corporis, pedibus palmatis & rubescentibus, ad posteriora magis positis qu?m caeteris palmipedibus exceptis pygoscelibus; rostro tenuiore magis latitudine se demittente quam longiore processu se extendente, quatuor incisuris rubris a summa, duabus ab ima parte sulcato, in colore pallentis ochrae. Quod inter has & caput est, subcoeruleum est, & ea figura qua luna est, cum exacti dies decem sunt a coitu. Per summa corporis totius nigrescit, nisi qua oculi sunt, qui in albo constituti sunt: per ima exalbescit tota, nisi summo pectore, qua nigricat. Vivit ex mari. Hunc nostri Puphinum dicunt, nos Pupinum a naturali voce pupin. Latitat in cavernis, ut Charadrius. Eam ob rem educta e cuniculi cavea avis haec est, loco non procul a mari posito, a venatore quodam immissa viverra. In piscis usu apud nos est in solenni jejunio per quadragesimam: carne & gustu Phocae marinae haud dissimilis. Gregale animal est, & sua habet latitandi tempora, ut Cuculus & Hyrundo. Ova parit in terrae cuniculis bina magna ex parte. Alis non confidit nisi conspecto mari. Pigrum videtur animal, sed injuriae patiens. Vescitur carne lubentius qu?m pisce, & cuniculi qu?m alterius animalis, sed utroque crudo: cocta & assa respuit. Caetera non attingit humana aedulia. AEstate se lavat, sed nunquam, quod observatione deprehendi potest, bibit: an qu?d aqua marina carebat, nescio. Excrementum alvi illi est quale accipitri. Cum non esset quod ederet, cibum voce naturali geminata & summissa, pupin, pupin clamitando, implorabat. Alebam domi meae ad menses octo. Mordebat lubenter ministrantes cibum, aut attingentes, sed benignius atque innocentius. Exiguo cibo satiatur. Non enim vorax avis est ut Coruorans noster, quem tu corvum aquaticum & mergum recte nominas, nostri Cormorantem corrupt? dicunt, nescientes ex vocis etymo coruum vorantem appellari debere. Quod naturaliter facit, cum illi a natura unicum tantum intestinum sine elice rectum sit concessum, propter vehementiam caloris naturalis citissim? absumentis quae assumuntur omnia.

Spermologus noster a cornice nigra nulla in re differt, nisi morum innocentia, ??????? seu ingluvie, qua granum legendo continet, ut ad suos referat: est enim gutturosus: albo callo, qui in summo rostro est ad caput: & voce, quam habet gutturalem & raucam. Unde forsan nostris, quibus nomina rerum multa Latina sunt & Graeca, rouce dicitur, quasi rauce Anglis, raucus Latinis sit dicendus: victu quoque a corvo differt, qu?d frumento, hordeo, & caetero semine vescitur. Vescitur & vermibus, ubi frugis frumentique copia non est. Hinc rustici nostri dubitant major ne sit ex eis utilitas agris dum legunt vermes, frugis & sementis pestem, an inutilitas hominibus dum vorant granum, hominis nutrimentum. Tanta tamen multitudo est, ut legibus condemnentur: innocens alioqui avis atque utilis. Agricolis enim teneri adhuc ex nido in cibo sunt. Non nisi excelsis arboribus, idque societate quadam numeroque nidificant, cohabitant, & considunt.

Psittacorum plura esse genera observavi. Quidam enim pusilli, magnitudine videlicet turdi, toto quidem corpore virides sunt, sed caudam longam atque gracilem, & eam aut flavam, viridem, aut puniceam habent. Quidam rursum grandes sunt admodum, cornicis magnitudine, ex toto punicei seu rubri, nisi sub imo ventre, extremis alis, & extima cauda, quibus partibus cum coeruleo virescunt. His rostrum est magnum, cavum, pellucidum, & aduncum, medio tantum sui pallidum, utroque extremo ex parte nigrum, ut & inferior maxilla tota nigra, cujus cavitatem lingua dura & nigra caeterorum Psittacorum modo & forma occupat. Utrinque genae, in cute rugosa, figura fer? triangulari obtusa, candicant, rubris mollium pennarum ordinibus aequidistanti parallelo inductis, & alicubi etiam sine ordine. Oculus parvus, & in albo cilio cuticulari constitutus, pupillam habet nigram, quam circundat aureus circulus. Digitos habet quatuor ita efformatos, ut videatur natura voluisse omnes anteriores fecisse, retorsisse tamen duos in aversum firmandi corporis causa. Hos Brasilia mittit, quos propter insignem magnitudinem Sacropsittacos nominamus. Veteres enim, quod praeclarum magnumque erat, sacrum dicebant. Ut sacrum os, sacram anchoram, sacrum falconem, quem hierofalconem dicunt, sacrum piscem, ????? ?????, sacram famem, & sacrum morbum. Hujus generis imaginem, quam a nobis accepisti, subjunge. Caeteros inter hos magnitudine medios aliae regiones, ut insula Hispania, AEgyptus, & India ferunt, sed colore vario. Alii enim toto corpore cinereo caudas habent fultas, breviores & puniceas, in extremoque lunares. Alii ex toto virides sunt. Alii cum corpore vireant, cauda longa flavescunt. Mores habent omnes similes, & victum communem, nisi qu?d Sacropsittacus pane bera macerato, carne, & pisce etiam vescatur.

Anno Domini 1548. Augusto mense, corvos duos candidos ex eodem nido vidi & contrectavi istic in Cumbria nostrae Britanniae, apud ejusdem provinciae comitem nativos, atque ita ad aucupium factos ut accipitres. Nam & brachio falconarii quiet? insidere, & soluti ad ejus vocem atque signum vel e longinquo qu?m celerrim? advolare docti erant. Hos nihil est infaustum consequutum, ut albas illas hirundines, de quibus Alexander Myndius apud AElianum. Nam qui corvum album notat, colorem notat; ut qui ursum album & vulpem nigram; quorum utrumque vidimus ex Moscovia istic in Britannia. Quanquam vulpem nigram non queo dicere, etsi vulgus nigram vocet; sed potius fuscam, aut obscur? griseam reliquo corpore. Nam genas atque tibias tantum fuscas habet, clunes atque caudam.

Expletis jam quae de volatilibus ad te scripsi, mi Gesnere, suo ordine pisces consequuntur.

Xiphiae igitur piscis summam rostri partem tantum, quae gladio seu ensi militari similis est, ad naturale rostrum tibi depinximus. Ima enim rostri pars, oculus, & reliquum caput, vetustate absumpta sunt. Pars illa rostri superior tota ossea est & dura, reliquoque corpori longitudine par, ut Aristoteles tradidit. Sicca etiam illa nostra est. Superficie sua summa & extima leviter aspera est: intima & prona, laevior. Componitur ex duobus ossibus, quae ab ultimo suo fine mucronato ad caput usque ita conjuncta sunt, ut unum quid esse toto processu videantur. Ubi ad caput perventum est, paulatim se dividunt & diducunt, ita ut superior pars ad cranium conficiendum latius assurgat; altera palati os facit, rectoque ductu ? lato in acutum tendit, pari cum superiore longitudine. Medium rictum & hiatum inter utrumque os bona sua parte occuparunt cerebrum atque oculi, quae jam vetustate deleta & consumpta sunt. Reliquum adhuc occupat in modum cunei materia quaedam ruffa, cariosa, pinguitudine quadam unctuosa, etiam in tanta vetustate, medio modo se habens inter durum & molle, friabilis, ita ut digitis facile deteratur, materiei illi cariosae, quae in salicum putredine visitur, non absimilis, intertextis quibusdam membranulis continentiae causa. AEque & ea parte qua se findere occipiunt, ossi superiori incumbit media sua parte alterum os tenue & mucronatum, eo modo quo vaginis gladiorum incumbit altera ad cultrum excipiendum vaginula. Ab eo mucrone ad extremum rostrum, in medio latitudinis suae spacio, sulculus quidam est, uti in multis ensibus ferreis videre est. Utrinque ejus sulci, leviter in summo decurrit ad ultimum fer? mucronem alter sulculus, sed non ita alt? impressus aut excavatus, ut est medius ille. In intima seu prona sua parte suturam quandam habet in media latitudine, per omnem longitudinem leviter se attollentem. Conspicua tamen haec non ita sunt, nisi in sicco rostro, propter ?????????? & cutem, quibus obducuntur adhuc recentia, ut in hoc nostro quantumvis sicco quibusdam in locis, maxim? ubi se dividit, apertum est. Gladius ipse sine pelliculis colore est obscur? pallido. Unde tamen divisio illa incipit, semper est nigrior unctuositate materiae, quae in ipso rictu inter os utrumque continetur. Longum est os illud nostrum a fine ad summum capitis, pedes Romanes tres & semissem. Sed ad hiatum pedes duos, palmos tres. Pendit libras tres, uncias duas, annosum jam & siccum.

Anno 1555. Lynni, Norfolciae oppidi in Anglia portuosi, quod Antoninus in itinerario portum Lemanis nominat, in siccum a piscatoribus eductus fuit piscis hic maculosus, rudi figura depictus, & chartis impressis per omnem Angliam divulgatus, longusque amplius pedes 60. carne pingui, clara, & candicante, gustus suavitate cervinam referente. Nomen nostrates nescivere piscatores, nos Maculonem a notis vocitemus.

Aspredo fluvialis piscis est, toto corpora asper, pinnis spinosus, Percae forma & magnitudine, colore per summa fuscus, per ima cum pallore flavus; duplici per maxillas semicirculorum ordine notatus, oculo ex dimidio superiori fuscus, ex inferiori subaureus, pupilla niger: linea per dorsi longitudinem exporrecta, & veluti filo transverso corpori affixa singularis: notis per caudam atque pinnas nigris maculosus, quae pinnae, cum ira subest, inhorrescunt: cum animi conquiescunt, residunt. Caro Aspredini quae Percae, & friabilitate & salubritate laudata. Locis gaudet arenosis: & cum alibi in Britannia, tum praecipue in Hiero flumine frequens est. Nostri Ruffum vocant; quod cum Latinis asperum significet, Aspredinem piscem nominavimus.

Variata piscis est marinus, illustris, aureus & resplendens magis, versicolor tamen, ut si multo colori aureo & splendescenti exiguum purpureum admisceas. Is color prout ad solem in hanc aut illam partem verses piscem, ita alius atque alius est, ut in collo Columbino; unde pisci Variatae nomen dedimus, ea analogia, qua aurata dicimus. Magnitudine & forma est alburni, cute & carne Percae. In Australi nostrae Britanniae mari plurimus, inter scopulos atque saxa frequens. Ipse mense Julio anni 1555. captum vidi in nassa, & contrectavi, per serenitatem & tranquillitatem animi gratia exspatiatus in mare in scapha piscatoria ad mille passus, videndi causa urbis reliquias quam mare in insula Selsey absorpserat, & ludentem colore naturam suspexi. Mortuo marcescit color, & ad pallorem degenerat.

Trachurus figura corporis scombro est simillimus, ut vix internoscas, nisi ad caudam uncinis & linea ab uncinis ad summas costas, atque inde ad caput, producta. Nostri an Horsefish, quasi caballinum piscem dicas, nominant. Sed unde, aut qua ratione, nondum video, cum nihil cum equo habeat commune; neque in numero magnorum piscium est, quos Horsefishes subinde nominamus, sumpta ex Graecis ratione, qui ut grandia in compositione Hippos vocant ita nostri in compositione Horse vocitamus, ut Horseminte, Horsemuscelles, hoc est mentastrum, seu mentham caballinam, & mytulos caballinos, seu hippomytulos: uti latius in libello nostro de symphonia vocum Britannicarum explicuimus. Cor illi triquetrum est, & caryophyllo aromatico simile, injecta vesicula. Non vulgaris apud nos est piscis, pretiive vilioris.

Acus item apud nos non vulgaris piscis est, nisi circa phanum Botulphi, quod nostri Boston, quasi Botolphes Toune diceres, nominarunt, ubi veneunt seni in denarios. Cor habet ut Trachurus, & ei incumbentem ampullae seu phialae modo erectam vesiculam, orificio cordis fundo suo insidentem. Siccus piscis est & vescus, sed carne dura siccaque ut scombri. Hornebeke nostri dicunt, a corneo quod habet rostro.

Appulit littori nostro Britannico piscis grandis inter Caletum & Dovarium rete piscatorio captus decimo sexto die Junii, anno 1569. quem ego Londini vidi 22. die ejusdem mensis & anni. Magnitudinis Delphini erat, corpore tereti ut Delphino per omnem longitudinem, sed cauda ex toto lata, & quibusdam impressionibus exornata, colore universo obscur? murino, nisi qu?d in imo ventre candicabat. Britanni & Hispani Cherke appellant, a caudae longitudine & miraculo. Nam ?????? Graecis, cauda est Latinis. Idcirco latin? Cercus recte dici potest. Verum quemadmodum Delphinis laevis cutis, sic Cercis aspera est, ut est hominis mentum rasum: Corium undique diceres, ut est Delphinis. Pinnae quoque fuscae & coriaceae, duraeque ut Delphinis, & eae ex utroque latere binae: in dorso duae, anterior major: posterior multo minor: & in extremo ventre paulo ante caudam una parva. Costas nullas habet; spinam tantum universum corpus perreptantem. Intestina pro magnitudine exigua, & fer? jejuna, hepar grande. Anteriores dentes habet duplices; maxillares utrinque alternatim duplices atque triplices, ex quibus intimus recurvatur in adversum tenacitatis causa. Longitudo corporis a nare ad caudam, pedes Romani septem sunt; longitudo caudae, septem cum semisse. Ambitus corporis, qua majus est, pedum quatuor, & palmorum trium. Caudam falcem esse diceres; cujus falcatae pars inferior tenuis est ut acies; superior crassior, ut falcis spina seu dorsum. Tota lata est ut falx. Ubi corpori committitur, lata pinna est. Inde cauda incipit, & falcis similitudinem accipit. Est enim velut falcis calcaneus. Hinc cauda in processu ad extremum sui coacta in angustius est. Recurvatur ad inferna non superna. Corpori caro est, qualis Salmoni, & vesca, sed non usquequaque grata palato. Parit animal.

Chrysophrys etsi rarus est in aliis Angliae partibus, in aliis tamen circumflui maris nostri rarus non est, maxim? occiduis. Id quo tibi innotescat, qu?d Gillius tradat in mari nostro eos non esse, ex nostris vivam unius imaginem, graphice depictam, atque ad naturam exornatam misimus, quem nostri ab aureo colore superciliorum, Dory, quasi auratam diceres, appellant. Vocant etiam Bramam marinam ob similitudinem corporis quam habet cum Cyprino lato. Misimus etiam ejus piscis dentes & maxillas, raras cert? & spectatu dignas. Addidimus & descriptionem ejus, quam mihi ipsi non asservavi, qu?d semper causas tuas praeferebam, ut nec multa alia quae ad te misi. Tu si habeas adjunge, una cum icone & dentibus penicillo expressis. Lupi quoque marini caput, quod ad te dedimus, propter dentium ordinem, figuram atque numerum in summo palato & imo ore, & conchas striatas nostrae Britanniae, quas misimus cum conchis seu margaritis foetu suo, etiam excudito & publicas facito, mi Gesnere.

Delphinum, Shorhami in Sussexia Britanniae captum, vidimus integrum Londini mense Decembri 1569. Curru enim advectus fuit ad Thomam Norfolciae ducem, qui divisit, & amicis distribuit. Long? gratior ejus caro fuit veru assa, quam furno cocta. Maxim?, si ex condimento phocaenae carni accommodato, ex aceto, micis panis similaginei, atque saccharo composito, comedatur. Id usu deprehendi. Caro ejus, phocaenae carni est simillima, nisi quod clarior & gustui gratior est. Cor habet Porcino simile, ut & hepar & pulmones, nisi qu?d triplo grandiores sunt. Incurvum animal non est, uti a multis pingitur, sed rectissimum & teres, a capite utrinque sensim gracilescens ad extrema. Niger piscis est, nisi in ventre quo candicat. Cutem corium esse dixeris laevissimum, & corpus universum contegens, & pinnas obvelans. Bellonius ejus iconem rectius expressit penicillo, qu?m alius quivis qui piscium historiam scripsit. Caeterorum figuris ita species inter se conveniunt, ut hyaena lupo, quae ut lupo non absimilis, ita nec omnino similis est. Phocaena non erat, quam nostri Porpose nominant, dicturi Porcpoise & contracte Porpoise, a porco pisce, ut in libro nostro de symphonia vocum Britannicarum dicemus. Nam licet eam Delphino similem scribat Aristoteles, & Delphini esse speciem, tamen minorem dicit, & colore magis coeruleo, & ampliori dorso. At hujus Delphini longitudinem decem fuisse pedum constat, & colore nigro. Alterum ejus generis in Rubicone Italiae vidi trajiciens flumen, anno Domini 1543. Cujus tanta erat natandi sub aqua celeritas, ut si jam prope esset, mox qu?m longissim? abesset. Id quod ex eo deprehendebamus, qu?d respirationis gratia subinde ex aquis prosilire cogebatur. Ad eum modum eundo ac redeundo tanquam ludibundum ad naucleri sibilum diu contemplati sumus qui trajiciebamur.

Ceruchus piscis grandis est, Cerci aut Phocaenae fer? magnitudine, ore pro quantitate corporis, dentium ordine triplici munito. In ipsis faucibus penitius etiam dentes sunt acuti & frequentes; & tubera utrinque tria, dura, & dentata, separata quidem, sed juxta se ordine tamen posita; oculi pupillam circundat lacteus circulus. Color universo corpori, qui asino nostro, quem coddum nostri vocant, ut & caro similis. Utramque maxillam duae cartilagines faciunt, quarum utraeque alteris, qua coeunt, committuntur, ut coalescant per symphysim & in ipso mento, & in maxillae superioris medio. Ex his inferior barbulis quibusdam foris per oras undique pendulis duplici ordine per intervalla ornatur. Superior tuberibus atque spiculis inaequalis conspicitur. Etenim quae eam constituunt cartilagines duae, in summo labro qua coeunt recurvatae, duo sustinent tubercula obtusa, non multum prominentia, digitali fer? crassitudine. A quibus unciali latitudine cum semisse ? genis prosiliunt spicula utrinque duo, non multum extantia, sed humilia. Inter haec e medio capite assurgit corniculum, longitudinis palmi unius & semissis, crassitudinis pollicis majoris. Post id non magno intervallo prominent cornua duo majora, dura, nigra, erecta, & acuminata, sesquipedali quidem longitudine, sed brachii septennis pueri crassitudine: a quibus nomen Ceruchi dedimus animali, alioqui incognito. Ab his alia cornicula seu spinae per omnem dorsi longitudinem certis intervallis disponuntur ad caudam, eo minora, quo longius absunt a capite: eoque majora, quo propius accedunt. Caudam habet cutaneam, non absimilem alae Vespertilionis, sed crassam: ut & pinnas duas anteriores, quae e scapulis pronascentes ut brachia curta, in extremis dilatantur in membranam crassam, costis quibusdam osseis numero viginti tribus e brachio enatis & per oras acutis instratam, ut fit in alis vespertilionum. Statim a capite, utrinque branchias faciunt exiles costae quinque ad pinnas fer? productas. E ventre enatas tibias videbis, & inde pedes duos cutaneos, crassos, & in digitos quinque divisos, sed unguibus orbatos, membranisque crassis per intervalla digitorum repletos, per summa laeves, per ima hirtos. Cauda & pinnas expansae formam habent fer? semilunarem, in extremis aculeatae. Ceruchus sevo & pice nuper uncti Carbasi seu naviculae delectatus secutus eam est ad littus Britannicum inter Lestofte & Pakefeld in Suffolcia, & destitutus recedentis maris unda in sicco relictus est, & a Lestoftensibus anno Domini 1570. mense Februario interfectus. Cujus caput aqua madidum, ne in rugas prae siccitate contrahatur, ad nos allatum est Londinum, una cum figura piscem referente naturaliter, mense Maio ejusdem anni. Vidimus & contrectavimus, depingique curavimus, addito reliquo corpore ex figura ad vivum efformata. Moribus esse implacidis retulit is qui spectandum proposuit, & sine intestinis, natura uno contenta stomacho, sineque excrementi foramine; quod rarum est, si verum est.

Atque haec quidem de piscibus; jam ad stirpes transibo. Quae quia paucae sunt, longum negotium non facessent. Neque enim de omnibus, sed de iis quas ad te dedimus, scribere proposuimus.

Scapus granorum paradysi instar scapi est papaveris, nisi qu?d in summo conclusus est, qu?dque major eo est, Pyri videlicet mediocris magnitudine, colore dactyli, apice a caetero corpore circulo quodam diviso. In eo scapo magna granorum copia est, ut in papavere, aut malo Granato.

Palmites planta est radice lignosa, multo singulari surculo, & eo lignoso, absectoque in hac figura Palmitis; sed cui tamen singulo folia virescunt plura, gladiolo non absimilia, ordine propter se posita. Summa radix, cum se e terra effert, varia veluti carice, intus pallida, per extremitates ruffa vestitur, in coni formam. Omnem caricem filamenta quaedam instar retis contexta ambitu suo comprehendunt. Inter carices cavus quidam ac pallidus gladiolus hinc inde latet. In eo Palmitis semen continetur. Id arboris densi figuram refert, ramis undique milio vestitis. In Hispania nascitur, Hispanis, tenero adhuc asparago, in cibis utilis. Venerem excitare creditur, palmitesque nominatur. Apud divum Paulum Londini hujus Plantae ramos, seu virgultas siccas, ut palmas gestant sacerdotes in festo palmarum, palmas Hierosolymitanas, seu Arabiae desertae appellantes.

Add to tbrJar First Page Next Page

 

Back to top