bell notificationshomepageloginedit profileclubsdmBox

Read Ebook: De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia by Caius John Roberts E S Ernest Stewart Editor

More about this book

Font size:

Background color:

Text color:

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

Ebook has 60 lines and 16485 words, and 2 pages

Palmites planta est radice lignosa, multo singulari surculo, & eo lignoso, absectoque in hac figura Palmitis; sed cui tamen singulo folia virescunt plura, gladiolo non absimilia, ordine propter se posita. Summa radix, cum se e terra effert, varia veluti carice, intus pallida, per extremitates ruffa vestitur, in coni formam. Omnem caricem filamenta quaedam instar retis contexta ambitu suo comprehendunt. Inter carices cavus quidam ac pallidus gladiolus hinc inde latet. In eo Palmitis semen continetur. Id arboris densi figuram refert, ramis undique milio vestitis. In Hispania nascitur, Hispanis, tenero adhuc asparago, in cibis utilis. Venerem excitare creditur, palmitesque nominatur. Apud divum Paulum Londini hujus Plantae ramos, seu virgultas siccas, ut palmas gestant sacerdotes in festo palmarum, palmas Hierosolymitanas, seu Arabiae desertae appellantes.

Pisa in littore nostro Britannico quod orientem solem spectat, certo quodam in loco Suffolciae, inter Alburnum & Ortfordum oppida, saxis incidentia nulla terra circumfusa, autumnali tempore anni 1555. sponte sua nata sunt, adeo magna copia, ut suffecerint vel millibus hominum.

Ilex grandis arbor est & patula, quanta Pyrus, foliis plan? Agrifolii, mari aculeatis, foeminae sine aculeis. Glandem fert, ut quercus, foemina. Utriusque generis unam vidimus in Britannia, marem in horto Parysino in ripa Transthamesina, foeminam in horto Regio Westmonasterii. Folium ei pingue est: Ideo semper viret. Quam ob rem Greine tre verbo Germanico nomen invenit apud nos, qui alienis qu?m nostris magis delectamur. Alioqui Grene tre diceremus, qu?d grene apud nos idem est quod viride apud Latinos, & greine apud Germanos. Plantam ad te, Gesnere, misimus, ut inter tua de stirpibus exprimas.

Sed haec abunde de animalibus atque stirpibus raris ad Gesnerum cum suis iconibus, quas omnes ille expressit in libro suo de iconibus cum descriptionibus nostris nostro nomine, praeterquam Tragelaphi, Buculae cervinae, ovis latae caudae, Saguinae nostrae, Cercopitheci varii, Picae marinae, scapi granorum paradysi, Palmitis & Ilicis, quae ab aedito libro de historia animalium, & libro de iconibus seu figuris misimus. Cercum, Delphinum, & Ceruchum, a morte ejus inter raros pisces retulimus, qu?d non nisi postremis annis in nostram potestatem inciderint: alia addituri prout se nobis efferent, una cum figuris. Haec interim.

CATALOGVS EORVM QVAE IN HOC LIBEL- lo continentur.

Canis Getulus. Fol. 1 Vncia. 2 Lynx seu Leuncia. 5 Zibettum. 6 Strepsiceros. 6 Cervus Palmatus. 7 Tragelaphus, seu Hircocervus. 7 Bucula cervina, seu Moschelaphos. 9 Hippelaphus, seu Equicervus. 10 Dama Plinij. 11 Ovis Arabica Macrocercos. 12 Ovis Arabica Platycercos. 12 Bonasus. 13 Sciurus Getulus. 14 Saguina. 15 Cercopithecus varius. 15 Chamaeleon. 15

Haliaetos. 17 Anser Brendinus. 18 Anser Bassanus. 18 Anas Indica. 18 Anas Turcica. 19 Pica marina. 19 Gallina Getula. 19 Meleagris. 20 Morinellus. 21 Puphinus. 21. Vbi de Corvorante seu Mergo. Spermologus. 22 Sacer Psittacus. 22 Corvus albus. 23. Vbi de urso albo & vulpe nigra leges obiter.

Xiphias seu Gladius. 23 Maculo. 24 Aspredo. 25 Variata. 25 Trachurus. 25 Acus. 26 Cercus. 26 Chrisophrys. 26. Vbi de Lupo marino, & concharum foetu margaritis, quas alio nomine conchos Latini vocant. Delphinus. 27. In quo de Phocaena quam nostri Porpose nominant, & de Rubicone nobili Italiae flumine scripsimus. De Phoca, quam nostri contracte Seele vocant, explicat? See Vele dicturi, hoc est Vitulum marinum, in libro nostro de canibus Britannicis diximus, ubi de Cane piscatore aegimus. Eam ? nostris etiam Dogge fishe, id est Canem marinum appellari, eodem in loco scripsimus. Ceruchus. 28

Scapus granorum paradysi. 29 Palmites. 29 Pisum spontaneum. 29 Ilex. 29

Errors and Anomalies noted by transcriber:

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

 

Back to top