Read Ebook: Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae by Newman John Henry
Font size:
Background color:
Text color:
Add to tbrJar First Page Next Page
Ebook has 93 lines and 20795 words, and 2 pages
Transcriber's note: A few typographical errors have been corrected: they are listed at the end of the text.
DISSERTATIUNCULAE QUAEDAM
CRITICO-THEOLOGICAE
AUCTORE
JOANNE H. NEWMAN
ANGLO
TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE
REVERENDO PATRI
ANTONIO BRESCIANI
E SOCIETATE IESV
COLLEGII VRBANI RECTORI
VIRO LECTISSIMO
NOBIS HOSPITIBVS SVIS ET LINGVA PAENE BARBARIS
ACCEPTISSIMO
HOC SERENISSIMORVM DIERVM
SVB EIVS TVTELA ACTORVM
QVALECVNQVE MONVMENTVM
COMMENDATVM DICATVMQUE
VELIMVS
MONITUM
Opuscula haec qualiacunque, ex nupera Oxoniensi Bibliotheca Patrum maxima ex parte desumpta, Latine autem liberius reddita, criticis prudentioribus commendo; id aegre ferens, quod, notulis quibusdam meis domi relictis, minus prodeunt accurata, quam pro ratione studiorum meorum a benevolis sperari potuisset.
In Fest. S. Anselm. 1847.
DISSERT. 1. De quarta Oratione S. Athanasii contra Arianos pag. 1
DE QUARTA ORATIONE S. ATHANASII CONTRA ARIANOS.
Auctoribus tamen tam gravibus atque inter se consentientibus hic contra eundum est; cum plane comprobari possit, ut puto, et sine magno conatu, quartam illam contra Arianos Orationem non esse contra istos haereticos ab Athanasio scriptam, neque prorsus esse orationem, ne disputationem quidem continuam, sed esse conglutinationem quandam fragmentorum theologicorum, vel annotationum seriem, variae et longitudinis et materiae, praecipue de haeresi Marcelli et Photini, aliqua ex parte de Sabellianismo et Samosatenismo, vix aut ne vix quidem contra Arianos. Quam sententiam his argumentis fultam velim.
Accedit quod tres illae quae praecedunt Orationes commercium inter se ultro citroque habent, et ad se mutuo respiciunt, et complent definita quaedam docendi vestigia, quae terminantur prope exeunte tertia. Integra quaedam disputatio, in Scripturis contra Arianos explicandis tota, continuatur a ?. 37. primae ad ?. 59. tertiae; ante tertiam in locis Propheticis et Apostolicis, per tertiam in Evangelicis versata. Incipit autem, procedit, et terminatur scopo ecclesiastico, seu canone fidei, proponendo, ut divinorum oraculorum justo interprete. At in hac accurata rerum dispositione nullam plane sedem sibi potest vindicare quartus ille liber seu Orati? Maurinorum.
Notatu etiam dignum est, a Montefalconio in Monito suo Epistolae Encyclicae praefixo esse observatum, phrasim illam non adhibitam esse ab Athanasio post Eusebii mortem; <
Aristotelem etiam agit in hoc libro sanctissimus Doctor in effatis suis theologicis proferendis; e. g. , 4 fin. , 15, c. . 17, d. , 22, b. 24 fin.
Deinde observandum est haeresim, de qua per totum paene librum agitur, licet Sabellianae proximam, non fuisse Sabellianam; nam comparatur cum ea, e.g. , 9, et , 25. Quinimo, cum haeresis haeresi opponitur in fine ?. 3. de Arianis aperta mentio est, ut mos est Athanasii, de Sabellianis autem non est mentio, sed de iis qui <
Quae omnia suspicionem movent, haeresim, quae materies est hujus libri, illam esse Marcelli Ancyrani, qui cum Athanasio commilitaverat contra Arianos, et sectatorum ejus; cum omnibus notum sit, simillimo illo Apollinaris exemplo, Athanasium id ipsum facere in disputationibus suis, haeresiarchae parcere nomini, haeresim severissime impetere. Quid quod similiter a nominibus abstinet Eusebius in Arianis suis reprobandis silet porro Vincentius Lirinensis, si revera in Commonitorio suo Augustinum petit. Idem quoque in Platone fecit Aristoteles; sed in hac re testes supervacanei sunt.
Quod nobis rem perstringentibus nunc commendatum est, mox, collatis inter se dogmatibus, hic Marcellinorum seu Photinianorum, illic eorum quibuscum in hoc libro agitur, plenissimam habebit confirmationem;--eo scilicet modo, quo Orationes tres haeresim tractant Arianam, disputationem hanc quartam, divulsam licet et incompositam, in Marcelli vel Photini, necnon Sabellii et Samosateni erroribus refutandis versari. Quod cum dicimus, prudentes praeterimus sectiones 6 et 7, ad Arianismum procul dubio spectantes, sed in summa operis importunas.
Quo melius huic rei satisfiat, triplex hic sumendum est argumentum: primum enim necessitudo illa inter Athanasium et Marcellum in historia istorum temporum, quae et qualis fuerit, definienda est; deinde enucleanda doctrina Marcelli, Photini, et istiusmodi haereticorum; tum illa Photiniana haeresis conferenda est cum ea quae in hoc libro ab Athanasio oppugnatur.
Purgatus est iterum uterque Concilio Sardicensi an. 347; ab eo tamen ipso tempore, nisi, ut Montefalconio videtur, ab an. 336-8 postulationes eae, quae hactenus ab Arianorum factione urgebantur in Marcellum, inter catholicos etiam circumferuntur. Cyrillus Hierosolymitanus in Catechesibus suis an. 347. mentionem facit haereseos nuperae Galatarum, quae Christi sempiternum regnum negaret; ubi Marcellum indicari a sancto oratore, et regio et dogma quae nominantur, liquido demonstrant. Cyrillum excipit Paulinus in Concilio Arelatensi; Paulinum Hilarius; sed Athanasius, cautus homo et clemens, siquis alius, Marcello patrocinatur usque ad circ. an. 360. Idem tamen, confessus tandem Marcellum non longe abesse ab haeresi, a communione, ut traditum est ab Hilario et Sulpicio, hominem suspendit. Narrat insuper Hilarius inductum esse Athanasium ut hoc faceret, non propter opus Marcelli contra Asterium, sed ob ejus scripta quaedam posteriora Concilio Sardicensi. Id autem fecit Athanasius, cum Photinus, Episcopus Sirmiensis, qui haeresim fere illam Marcelli, magistri sui, ante an. 345 ediderat, jam aliquot annos, Catholicis et Arianis consentientibus, a sede sua depositus esset. Marcellus, per totum decennium a sanctissimo praesule repudiatus, quocum tot tantaque ab Arianis pertulisset, tandem ab eodem, morti jam proximo leniore judicio excipitur, ob rem hujusmodi: Basilio Caesariensi cum Athanasio agenti, ut ne Galatis benignius usus, rei Catholicae noxam inferret, occurrunt Galatae, missis ad Alexandriam, qui orarent causam suam, quid autem revera senserint de Christo, sine ambagibus expedirent. Eugenius, Diaconus Ecclesiae Ancyranae, confessionem catholicam in suorum nomine ibi subscripsit, quam confirmavit manu sua clerus Alexandrinus, necnon, ut videtur, Athanasius ipse, quamquam inter nomina subscripta ille non apparet hodie. Confessio haec, cui Montefalconius lucem dedit, scripta est in nomine <
Quo negotio ad finem perducto, et Ancyranus hic, et Alexandrinus ille praesul morti protinus succubuerunt, bellatores ambo in summo Ecclesiae discrimine, diversa fortuna; plusquam septuagenarius Athanasius, Marcellus autem nonaginta saltem annorum cumulo oppressus,--feliciter grandaevus, si reservabatur in hoc, ut errores suos illo extremo halitu vere efflaret. Nihilominus, qui in re historica, non biographia versantur, his, ut mos est in Ecclesia, Marcellus apparet, non ut privatus quispiam, in sua ipsius persona et poenitentia sua, sed in secta quam genuit et in maturitate postrema earum opinionum, quae in ipso semina tantummodo fuerant et elementa pravitatis.
Caeterum, utrum in hominem ipsum an tantummodo in sectatores ejus Athanasius in quarta sua, quam vocant, Oratione invehatur, concludi non potest in alterutram partem, ex illa, seriore utique, confessione ab Eugenio subscripta. Neque Hilarius, Athanasium testatus Marcelli operi contra Asterium pepercisse, nos moveat, ne illo opere utamur in Marcelli placitis eruendis; nam neque in aliis rebus tam fidus in narrando reperitur sanctissimus Praesul, ut ex iis quae plane haeresim sapiunt, ipsius causa pios sensus extorqueamus. Ea autem sunt hujusmodi.
Haec ille: neque est cur fidem denegemus Eusebio, Ariano homini, vel Arianorum certe fautori, qui, tum contrariarum partium studio tum propter contrariam suam perfidiam, iniquius laturus esset judicium de opinionibus Marcelli. Nam ipsissima verba Marcelli citat scriptor ille; ab aliorum autem testimonio confirmatur. Praeterea si Athanasius in libro hoc quarto haeresim quandam describit simillimam illius quae Marcello ab Eusebio tribuitur, duplex hoc testimonium Eusebium corroborat, Athanasium interpretatur. Photiniana porro doctrina, a Marcelli auditorio profecta, in iis autem placitis sita quae ante illam ortam Eusebius assignavit Marcello, argumentum est validum, eruditissimum hunc, licet lubricum, theologum Marcelli animum et consilium recte divinasse.
Nunc singula haereseos capita, quae supra percurrimus, testimoniis allatis illustremus.
Patrem et Filium Marcello videri titulos quosdam, in tempore adhibitos sempiterno Deo et Verbo ejus, tunc scilicet, cum ille , in Deo inhaerens, fieret in hypostasi Jesu Christi.
Verbum esse revera Verbum, , neque nisi improprie Filius: . Euseb. p. 61. a. b.
Verbum esse ab aeternitate in Deo, seu , ut attributum quoddam:
, disputat Marcellus, . Euseb. p. 39. c. Ubi notandum est, phrasin illam , teste Montefalconio in suspicionem venisse multis Patribus, utpote suppositam pro Evangelica illa , observat Eusebius, p. 121, b. .
Unitatem in Trinitatem esse productam seu dilatatam, rursus autem Trinitatem in Unitatem esse collapsuram.
Dicit Marcellus, ; Euseb. p. 168. a. b. Etiam pp. 108, b. c. 114, b.
Dilatationem hanc sive consistere in actione sive .
Verbum docet Marcellus, . Euseb. p. 51. a.
Adeatur quoque ad sextum et septimum anathema Concilii Sirmiensis primi, in quibus Marcellum et Photinum feriri ex quinto Macrostichi facillime concluditur.
Tum primum Verbum fuisse in , cum mundum crearet:
, inquit Marcellus, . Euseb. p. 36, a.
Cum Verbum esset in actione, , seu fieret , seu procederet, ut opus quoddam navaret, hoc absoluto rediturum esse in illum in quo prius esset statum: , narrat Eusebius, . p. 112, c. Vel ut ipsis Marcelli verbis utar, . Euseb. p. 41. c. d.
Non Verbum sed Jesum esse Dei Filium. Quod quidem, involutum licet in iis quae jam citata sunt, tamen, cum tam amplum impleat spatium in quarta contra Arianos, Marcello autem et Photino a variis scriptoribus attributum, hic in pleniore lumine debet collocari.
Nestorius quoque: <
Add to tbrJar First Page Next Page