Read Ebook: Dissertatiunculae Quaedam Critico-Theologicae by Newman John Henry
Font size:
Background color:
Text color:
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page
Ebook has 93 lines and 20795 words, and 2 pages
Nestorius quoque: <
Non Verbum, sed Jesum, esse Christum, Primogenitum, Dei Imaginem, Regem.
, dicit Eusebius, ; p. 6, b. d. Locus hic, quem, omissis quibusdam, coarctavimus, omnia illa quae Marcello assignantur enumerat. Vid. quoque etiam pp. 49, 50. vel, ut ipsis Marcelli verbis utamur de Primogenito, . Euseb. p. 44, b. c. De Imagine autem, p. 47, a-d Vid. etiam p. 142, b.
Idem fert testimonium Epiphanius de Photino: p. 829.
Verbum, in fine saeculi, ad Deum rediens, carnem seu humanitatem esse relicturum, regno valedicturum.
E sectionibus triginta sex libri quarti, saltem una et viginta id agunt ut refellant eos qui dicerent Verbum non esse Filium: esto septem ex iis respexerint Paulianistas, nihilominus reliquis quatuordecim aliquis inveniendus est scopus, cui plene et unice responsurus est comitatus Marcelli.
Reprobat Athanasius illud in haereticis suis, quod dicerent in Natura Divina prius fuisse silentium, tum actionem quandam; . ?. 11. vid. etiam ?. 12. At Eusebius Marcellum postulat de eodem; . p. 4, d. Alibi innuit Eusebius posse fieri, ut artifices etiam humani et in silentio sint et in actione simul, interna quadam mentis operatione, p. 167, b; idem innuit Athanasius ?. 11, d.
Non pauca superius dicta sunt de illo in carne, idque quadam; jam in hac materie tota est una pars libri seu Orationis quartae, viz. ??. 13, 14, 25. , dicit Athanasius, ?. 25. ?. 14.
Dogma illud Verbi a Deo procedentis, ad Deum redeuntis, Marcello tribuunt et Eusebius et Basilius; Athanasius autem illi quam impugnat factioni, ipsis adhibitis vocibus et , et , et , et . ?. 12. ?. 4, e.
Marcellum de Verbo disserentem jam vidimus insistere in phrasi : idem fecerunt haeretici illi, de quibus loquitur Athanasius, vid. ?. 12. passim ?. 2. init. etc. ?. 4, e.
Eosdem incusat Athanasius, nisi vellent esse meri Sabelliani, quod necessario tenerent attributa Dei esse res quasdam per se subsistentes in divina natura, quae proinde est: at hoc ipsum deducit Eusebius ex doctrina Marcelli. Athanasius: ?. 2. Eusebius: . p. 121. vid. p. 149, d. Iterum Athanasius ?. 2. Iterum Eusebius: p. 150, b.
Teste Eusebio, Marcellus, dogma suum insinuans, professus est sibi praecipue cordi esse monarchiae dogma p. 109, b. quod quidem dogma Athanasius contra, disputationis suae statim principio, confirmat illaesum prorsus esse et securum in doctrina catholicorum.
Celebre est Marcelli dogma illud de regno Christi ad tempus duraturo, ab initiis quibusdam orto, finem tandem habituro: haereticorum autem, quos urget Athanasius, haud absimile est illud ?. 8., quod Filio et existendi et regnandi initium videntur assignasse.
Verbum esse Filium etc. in Veteri Testamento negat Marcellus apud Eusebium p. 131, b. pp. 83-101. pp. 134-140; negant haeretici apud Athanasium, ??. 23-29.
Accedit denique, quod notatu certe dignum est, idem propemodum sentire Athanasium de natura dogmatis Sabelliani, quod Eusebium, Eugenium, Basilium sensisse supra dictum est. . ?. 9.
Jam mihi disputandi tandem finem facturo, in mentem subit Ciceronianum illud, <
Restat ut subjiciatur operi nostro brevis quaedam analysis partium seu fragmentorum eorum, ex quibus consistit hic liber.
DE ECTHESI EPHESINA CONTRA PAULUM SAMOSATENUM.
Origenes sane in Joan. t. 20, 16. eo usque progreditur, ut verba reprehendat ; sed ob hanc plane rem, quia arbitratur, perperam quidem, formulam istiusmodi quandam inferre in notionem Dei.
Et Dionysium Alexandriae Episcopum constat primo horruisse aliquantum hoc vocabulum, tum solum fidenter illud enunciantem, et confitentem, cum eum Pontifex Romanus ad id hortatus esset.
Multa sunt et gravia, cur credamus, formulam illam temporibus esse tribuendam et Antiocheno Concilio, et fortasse Nicaeno, posterioribus.
Quidquid autem haec valeant, confirmare tamen ausim, vocabulum , de Christo incarnato sumptum, non fuisse in usu Catholicorum usque ad tempora fere Apollinaris.
Desideratur idem in iis disputationibus Patrum, ubi, si tum esset in usu, jure erat expectandum; cujus vice aliae contra suppositae sunt voculae et phrases, quae et iteratione sua formularum paene gerunt speciem, et varietate sua admirationem movent, cur quoque in illis locis non reperiatur.
Constat praeterea, vocabulum a Patribus antiquis de Christo praedicari incerto illo quotidiani sermonis sensu; id quod saepius vix fieret, si jam recepta esset ea vox in symbola et confessiones Ecclesiae.
Profecto quod in hujusmodi locis immutatur a commentatoribus suspecta facit excerpta illa ex operibus Patrum, quae in aliam linguam reddita ad nos veniunt; ut Ambrosianum illud Leontii; eo magis quia in versionibus latinis, quae solent Graecorum Patrum textum comitari, verborum formulis reipsa occurrimus aliquando injuria intrusis, non malo quidem animo, sed quo sensus evidentior fiat.
Liceat hic apponi locos quosdam antiquiorum Patrum, in quibus vocabulum illud offendimus.
Haec de Ecthesi Ephesina, plurima de re exigua; nisi, ut speramus, iis qui scripta Patrum diligentius tractant, aliqua protulerimus, quae, in uno loco definita, ad multa transferri possint.
At in hoc antiquiorum scriptorum testimonio esse quod docta tractatione egeret, censuit Bullus, cui lis a nobis intendenda est, quo bene curreret catholicorum argumentum, et eruditioribus persuaderet. Nam scriptores quinque aevi Ante-nicaeni, Athenagoram, Tatianum, Theophilum, Hippolytum, Novatianum, quorum duo in catalogo sunt sanctorum, non inficiatus est vir doctus ita de Filio Dei loqui, ut haereticis ansam praebuerint affirmandi, sibi placuisse Verbum Dei factum esse Dei Filium certo quodam tempore, atque ideo quodammodo <
Quod interest inter explicationem hanc et illam Bulli, in hoc vertitur;--utrum verba ista, <
Illa operis sui parte, copiosissima disputatione inita de verbis Prophetae, quae Ariani objiciebant Ecclesiae, <
Primum, verbum , sive condescensio, quid velit apud Athanasium, liquebit legentibus sectiones 78-81 Orationis illius de qua hic agitur. Illa disputationis suae pars incipit et terminatur mentione facta condescensionis Verbi: quare ad eam adeundum est tanquam ad praecipuum quemdam locum, unde vis vocabuli in gravissima hac materia possit erui. Incipit autem his verbis: <
His perspectis, non difficilis intellectu est mens Athanasii, cum Unigenitum Patris docet esse factum in creatione mundi Primogenitum omnis creaturae. Nam, cum gratia illa, qua impertita natura rerum in suo loco permanet, variis nominibus respici possit, ut lux, ut pulchritudo, ut sapientia, ut ratio, ut coelestis adoptio, ut similia, ille supremus Conditor universorum, seipsum mundo impertiens, fit quodammodo mundo principium et lucis illius, et pulchritudinis, et sapientiae, et rationis, et adoptionis in coelestium societatem. Itaque, qui ex aeterno Sapientia, Lux, Ratio, Filius est Patris, factus est operibus suis principalis quaedam Sapientia, et formatrix Ratio, et Lux plenissime irradians, et archetypus Filius. Sapientia autem Patris tandem facta est sapientia mundo, et fecit ut mundus sapiens esset; lux Patris facta est lux mundo, et fecit ut mundus splendesceret; Unigenitus Patris factus est Primogenitus mundo, et fecit ut mundus in familiam Dei adscisceretur.
Quare jure optimo, ut credo, pro concesso potest assumi, condescensionem illam Primogeniti ad universa constituenda nullam esse adumbrationem aeterni mysterii quo Filius a Patre gignitur, sed simpliciter referre ad munus quo fungitur Unigenitus erga opera sua, disponens, stabiliens, vivificans ea quae condidit. Scilicet idem fere valet atque , et , et , et caetera ejusdem generis, ut clarissimo etiam Marano credo placuisse in opere suo <
NIHIL OBSTAT--Paulus Cullen Censor Theol. Deputatus.
NIHIL OBSTAT--Joannes Perrone S. J. Censor Theol. Deputatus.
IMPRIMATUR--Fr. Dom. Buttaoni Ord. Praed. S. P. A. Magister.
IMPRIMATUR--Joseph Canali Patriarcha Constantinopolit. Vicesgerens.
NOTES
Plutarch. Cic. 5.
Corrections made to printed original.
page 7. "4. ... liquet enim Athanasium": 'Athasium' in original.
page 20. " ... dicit Athanasius": 'Athananius' in original.
page 36. " ... ad quam idem auctor provocat": 'provoeat' in original.
Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page