bell notificationshomepageloginedit profileclubsdmBox

Read Ebook: Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni by Homer BCE BCE Firmin Didot Ambroise Editor

More about this book

Font size:

Background color:

Text color:

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

Ebook has 138 lines and 39565 words, and 3 pages

Sic dixit; et ipsis fiduciam in pectoribus immisit: eum et respondens Cretum dux contra allocutus-est:

Illos vero subridens affatus-est Jovis filius Apollo: insipientes homines, miseri, qui curas cupitis, gravesque labores, et angustias in-animo: facile verbum vobis dicam, et in mente ponam. 535 Dextra prorsus quisque habens in manu cultrum, mactate semper pecora; haec vero copiosa omnia aderunt, quanta mihi adduxerint inclytae gentes hominum: templum vero custodite, excipiteque gentes hominum hic se-congregantium: et meum impetum maxime 540 sive quod vanum verbum fuerit, sive quod opus, injuriaque, qui mos est mortalium hominum alii deinde vobis rectores viri erunt, quibus necessitate subditi-eritis dies omnes. Dicta-sunt tibi omnia; tu vero in mente tua serva.

Sic igitur dixit; et manibus simul ambabus ubi-sustulerat, 40 rurus introivit domum, ferens amabile oblectamentum. Ibi exsculpens scalpro cani ferri muedullam-spinalem exterebravit montanae testudinis. Sicut autem quando celere cogitatum per pectus transierit viri, quem frequentes versant curae: 45 sic simul verbumque et opus moliebatur gloriosus Mercurius. Fixit autem inde in mensuris sectas arundines calami, ubi-trajecerat penitus dorsa tecto-lapideo testudinis, circ?m autem pellem extendit bovis consiliis suis, 50 et brachia imposuit, insuperque jugum aptavit ambobus; septem vero consonas ovium intendit chordas.

Ac postquam construxerat secum-portans amabile oblectamentum, plectro tentabat singulatim; ea autem sub manu graviter insonuit: deusque pulcre succinebat, 55 ex tempore periculum-faciens , de Jove Saturnio, et Maja pulcros-calceos-habente, quomodo olim consueverant amatoria consuetudine, suamque ipsius generationem inclytam praedicans, 60 famulosque celebrabat, et praeclaras aedes Nymphae, et tripodas per domum, crebrosque lebetas. Et haec quidem jam canebat, alia autem mente agitabat. Et hanc quidem deposuit ferens sacra in vanno, citharam caram: ipse autem deinde carnium appetens, 65 prosiliit in speculam odorata ex domo, moliens dolum altum in mente, qualia quidem homines praedones agitant obscurae noctis in hora.

Eum vero senex animadvertit, struens floridum hortum, properantem ad-campum, per Onchestum herbosam. Hunc prior allocutus-est Majae inclytae filius:

Sic hi quidem verbis inter se colloquebantur, filiusque aegidem-tenentis Jovis, et veneranda Maja. Aurora autem mane-genita, lucem mortalibus afferens, 185 oriebatur ab Oceano profunde-fluenti: atque Apollo in-Onchestum pervenit profectus, valde-amabilem lucum purum late-sonantis Neptuni; ibi senem repentem invenit, struentem extra viam sepem horti. Eum prior allocutus-est Latonae inclytae filius:

Dixit senex; ille autem ocyus iter faciebat verbo audito; volucremque videbat patulis-alis; statimque agnovit praedonem natum Jovis filium Saturnii. 215 Rapide vero ruit rex, Jovis filius, Apollo Pylum versus divinam, quaerens pedes-trahentes boves, purpurea nebula coopertus latos humeros: vestigiaque animadvertit Jaculator,dixitque sermonem:

Sic locutus impetum-cepit rex, Jovis filius, Apollo; Cyllenesque pervenit ad-montem indutum silva, petrae in latibulum umbrosum: ubi Nympha 230 immortalis peperit Jovis filium Saturnii; odor vero jucundus per montem divinum spargebatur, multaeque pecudes pedes-tendentes pascebant herbam: ibi tunc festinans descendit per-lapideum limen.

O puer, qui in cunis recubas, indica mihi boves 255 ocyus; quia facile nos discesserimus-invicem non decenter. Dejiciam enim te prehensum in Tartarum obscurum, in caliginem infaustam et ineluctabilem; nec te mater in lucem, nec pater redimet, sed sub terram abibis, paucos inter viros praesidens.

Sic igitur dixit; et crebro a palpebris micans, superciliis nictabat, spectans huc et illuc, 280 longum exsibilans, vanum hunc sermonem audiens. Eum autem molliter ridens allocutus-est sagittans Apollo:

O bone, deceptor, dolose, profecto te omnino puto saepe perforantem domos habitantibus-commodas, nocturnum, non unum solum in limine hominem collocaturum, 285 convasantem per domum sine strepitu, quod-talia dicis; multos autem agrestes dolore-afficies ovium-pastores, montis in saltibus, quandocunque carnium appetens occurreris armentis boum et gregibus ovium. Sed age, ne ultimumque et postremum somnum dormiveris, 290 ex cunis descende, atrae noctis socie. Hoc etenim et postea inter immortales munus habebis, dux praedonum vocaberis per-dies omnes.

Confide, fasciate, Jovis et Majae fili; inveniam et postea boum fortia capita, his auguriis; tu vero rursus viae dux-eris.

Quonam me fers, Sagittans, deorum furiosissime omnium? nunquid me boum causa sic iratus conturbas? Dii boni, utinam periisset boum genus: non enim ego 310 vestras furatus-sum boves, neque alium vidi, quaecunque sunt boves; famum autem solam audio. Da vero judicium, et accipe, apud Jovem Saturnium.

Metuo, Majae fili, internuntie, versute, 515 ne mihi simul furto-auferas citharam et incurvos arcus. Honorem enim a Jove habes, permutandi opera ut-facias hominibus per terram almam. Sed si mihi sustineres deorum magnum jusjurandum jurare, vel capite annuens, vel per Stygis validam aquam, 520 omnia meo animo grata et amica faceres.

Sic Majae filium rex dilexit Apollo 575 omnigena amicitia; gratiam autem superaddidit Saturnius. Cumque-omnibus is mortalibus et immortalibus versatur. Parum quidem utique juvat, infinite vero decipit, noctem per obscuram, gentes mortalium hominum.

Et tu quidem sic salve, Jovis et Majae fili; 580 verum ego et tui et alius meminero cantionis.

"Maja," -> "Maja." "perfodiens" -> "perfodiens." "scandalia" -> "sandalia" "incederet" -> "incederet." "consilium" -> "consilium."

Sic fatus, prehendit manum: risus-amans autem Venus reptabat aversa, oculis pulcris dejectis, ad lectum bene-stratum, ubi antea erat regi laenis mollibus stratus; at superne 160 ursorum pelles jacebant, raucisonorumque leonum, quos ipse occiderat in montibus altis. Hi vero postquam lectos bene-structos inscenderant, ornatum quidem illi primum a corpore demsit splendidum, fibulasque, flexilesque armillas, fistulasque et torques; 165 solvitque ei cingulum, et vestimenta splendida exuit, et deposuit in solium argenteis-clavis-distinctum Anchises: ipse autem deinde, de?m sententia et fato, cum-immortali concubuit dea mortalis, non plane sciens.

Sic dixit: is vero e somno valde promte auscultavit. Ut autem vidit collumque et oculos pulcros Veneris: timuitque, et oculos declinando vertit alio; iterumque deinde laena cooperuit-sibi pulcros vultus, 185 et eam precans verbis alatis allocutus-est:

Statim te ut primum, dea, vidi oculis, novi, quod dea eras; tu autem non verum dixisti. Sed te per Jovem supplex-oro aegida-tenentem, ne me viventem inanem inter homines sinas 190 habitare, sed miserere: quoniam haud longaevus vir fit, qui cum-deabus concumbit immortalibus.

Sic locuta, abripuit-se ad coelum ventosum.

Salve, dea, Cypro bene-cultae imperans; a-te autem ego exorsus, transibo alium ad hymnum.

"instuere" -> "instruere"

Alma Ceres, tempestiva-adferens, splendida-donis, 55 quis deorum coelestium aut mortalium hominum rapuit Proserpinam, et tuum afflixit animum? vocem enim audivi, sed non vidi oculis, quinam esset; at tibi celeriter dico vera omnia.

Sic dixit Hecate; illi autem non respondit sermone 60 Rheae crines-decorae filia, sed subito cum illa proripuit-se, ardentes faces in manibus tenens. Solem vero adierunt, deorum speculatorem atque hominum, steteruntque ante equos; et rogavit sancta dearum:

Sol, reverere me deam propter, si unquam tibi 65 vel verbo vel facto cor et animum hilaravi! filiam, quam peperi, dulce germen, forma egregiam: cujus anxiam vocem audivi per aera vacuum, tanquam violatae, verum non vidi oculis: sed vere mihi dicas: caram natam, sicubi vidisti, quisnam absente me rapuerit invitam vi aufugiens, vel deorum vel etiam mortalium hominum.

Quae, unde es, anus, grandaevorum hominum? quid autem ab urbe secessisti, neque domibus 115 propinquas? ubi mulieres per aedes umbrosas simili-aetate, qua tu fere, et juniores esse-solent, quae te exciperent-amicis et verbis et factis.

Sic dixerunt; at verbis respondit sancta dearum: filiae dilectae, quaecunque estis mulierum tenerarum, 120 salvete: ego vero vobis dicam; haud dedecet vobis rogantibus vera dicere. Deo mihi nomen est: hoc enim imposuit alma mater. Nunc autem ex-Creta supra lata dorsa maris veni haud cupiens; sed vi invitam cogentes 125 viri praedatores abduxerunt: hi postea navem celererm ad-Thoricum appulerunt, ubi mulieres in-continentem egressae-sunt frequentes, atque etiam ipsi coenam sibi-paraverunt juxta retinacula navis. Sed mihi non coenae dulcis cupidus-erat animus, 130 clam vero proripiens-me per continentem nigram effugi superbos dominos, ne forte, me nullo-emtam-pretio vendentes, mei fruantur pretio. Ita huc veni errans, neque scio, quae tandem terra sit, et quinam incolant. 135 At vobis omnes Olympias domos tenentes dent juveniles maritos, et liberos parere, ut optant parentes: mei autem miseremini, puellae, benevole, carae filiae, donec ad aedes venero viri atque mulieris, apud illos operatura 140 libenter, quaecumque mulieris vetulae opera esse-solent. Et puerum recens-natum in ulnis habens bene nutricarem, et aedes custodirem, et lectum sternerem in-intimo penetralium firmorum herilem, et opera docerem mulieres.

Fili Demophoon, hospita te igne multo 250 occultat, mihi autem moerorem et curas tristes efficit.

Sic dixit ingemens; eamque audiit sancta dearum. Illi autem irata pulcre-coronata Ceres, filium carum, quem insperatum in aedibus pepererat, manibus immortalibus a se deposuit in-terram, 255 ereptum igni, animum incensa-iris saevissimis, et simul allocuta-est pulcre-cinctam Metaniram:

Ceres, vocat te pater Jupiter haud-irrita decernens, ut-venias ad gentes deorum aeternorum. Quare ito, neu caducum sit, quod nuntio, verbum Jovis.

Pluto, caerulee-crines, Manibus imperans, Jupiter me pater jubet inclytam Proserpinam 350 reducere ex-Erebo ad ipsos; ut, eam mater oculis videns, irae et ultionis saevae in-immortales finem-faciat: nam grave molitur facinus, ut-perdat nationes imbecillas terrigenarum hominum, semen sub terra abscondens, minuensque honores 355 immortalium; horribilem vero exercet iram, neque diis se-immiscet, sed seorsum odoro in templo sedet, Eleusinis arduam-saxis urbem tenens.

Sic dixit; subrisit autem rex inferorum Pluto superciliis, neque neglexit Jovis regis mandatum. 360 Confestimque hortatus-est prudentem Proserpinam:

Sed postquam omnia praeceperat sancta dearum, perrexerunt ire in-Olympum, deorum ad coetum ceterorum. 485 Ibi autem habitant apud Jovem fulmine-laetum sanctae atque venerandae. Beatissimus, quem illae benigne amant terrestrium hominum! nam statim huic mittunt semper-praesentem in magnas aedes Plutum, qui hominibus divitias mortalibus largitur.

"hominum," -> "hominum." "formosissima;" -> "formosissima:" "sunt" -> "sunt." "ad-incantionem" -> "ad-incantationem" "frangranti" -> "fragranti" In the original text this line is aligned flush right, unclear why. "seorum" -> "seorsum"

Salve, volubilibus-oculis, mellea; da vero in certamine 20 victoriam huic auferendam, meumque orna cantum: at ego et tui et alius meminero cantionis.

Salve, nate Semeles pulcros-oculos-habentis; neque ullo-modo licet, tui quidem obliviscenti, suavem ornare cantum.

"hymmum" -> "hymnum"

Salve, dea, Salamini bene-cultae imperans, 5 et toti Cypro; da vero amabilem cantum; atque ego et tui et alius meminero cantionis.

Salve, dea; da vero nobis fortunam, felicitatemque.

Junonem cano aureo-solio-insidentem, quam peperit Rhea, immortalem reginam, supereminente specie praeditam, Jovis altisoni sororem, conjugemque, illustrem, quam omnes beati per latum Olympum venerantes honorant, pariter-cum Jove gaudente-fulminibus.

Cererem pulcris-comis, venerabilem deam, incipio canere, ipsam, et filiam, praepulcram Proserpinam.

Salve, dea, et hanc serva urbem; praesis autem cantui.

Et tu quidem sic salve deaeque simul omnes, cantu.

Salve, rex, Jovis fili; da vero virtutemque et felicitatem.

Medicum morborum AEsculapium incipio canere, filium Apollinis, quem peperit divina Coronis Dotio in campo, filia Phlegyae regis, gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.

Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu.

Castorem et Pollucem cane, Musa arguta, Tyndaridas, qui ex-Jove Olympio nati-sunt: quos sub Taygeti verticibus peperit veneranda Leda, clam subacta a-nubes-atras-cogente Saturnio.

Salvete, Tyndaridae, velocium ascensores equorum.

Salve, Mercuri gratiarum-dator, internuntie, dator bonorum.

Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu; verum ego et tui et alius meminero cantionis.

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

 

Back to top