bell notificationshomepageloginedit profileclubsdmBox

Read Ebook: Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea by Homer BCE BCE Firmin Didot Ambroise Editor

More about this book

Font size:

Background color:

Text color:

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

Ebook has 561 lines and 155868 words, and 12 pages

TEXT:

Nunc jam decentius est inquirere et interrogare 70 hospites quinam sint, postquam saturati-sunt cibo. O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias? utrum ob aliquod negotium, an temere vagamini, tanquam praedones, per mare; qui-quidem errant, animas objectantes, malum alienis ferentes?

Sic dixit: sol autem occidit et tenebrae supervenerunt. 330 Inter-hos vero et dixit dea caesiis-oculis Minerva:

Sic igitur locuta abiit caesiis-oculis Minerva, aquilae similis: stupor vero cepit omnes videntes. Admirabatur autem senex, ut vidit oculis; Telemachique prendit manum, verbumque dixit et elocutus-est:

Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, 405 surrexit e lecto Gerenius eques Nestor. Egressusque consedit super politos lapides, qui illi erant ante fores excelsas, albi, resplendentes unguento; quibus quidem antea Neleus insidebat, diis consiliarius par; 410 at ille quidem jam fato domitus ad-Orcum descenderat, Nestor autem tum insidebat Gerenius, custos Achivorum, sceptrum tenens; circum autem filii frequentes congregabantur, e thalamis egressi, Echephronque, Stratiusque, Perseusque, Aretusque, et deo-par Thrasymedes: 415 his vero deinceps sextus Pisistratus venit heros: juxta autem Telemachum deo-similem collocarunt ducentes. Illis vero sermones exorsus-est Gerenius eques Nestor:

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viae: ad Pheras autem venerunt, Dioclis ad domum, filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium. 490 Ibi vero noctem dormiverunt: illeque iis hospitalia apposuit.

ARGUMENT: THE CONFERENCE WITH MENELAUS.

Telemachus with Pisistratus arriving at Sparta, is hospitably received by Menelaus to whom he relates the cause of his coming, and learns from him many particulars of what befell the Greeks since the destruction of Troy. He dwells more at large upon the prophecies of Proteus to him in his return; from which he acquaints Telemachus that Ulysses is detained in the island of Calypso.

In the meantime the suitors consult to destroy Telemachus on the voyage home. Penelope is apprised of this; but comforted in a dream by Pallas, in the shape of her sister Iphthima.

TEXT:

Hunc autem loquentem intellexit flavus Menelaus, et ipsos compellans, verbis alatis allocutus-est:

Sic dixit: huic autem ob-patrem desiderium excitavit fletus. Lacrimam vero a palpebris humi demisit, de-patre audiens, 115 laenam purpuream oculis praetendens utraque manu: animadvertit autem ipsum Menelaus; deliberavitque deinde in mente et in animo, utrum eum ipsum patris sineret meminisse, an prior interrogaret, singulaque exploraret.

Sic dixit: his vero omnibus desiderium excitavit fletus. Flebat quidem Argiva Helena, Jove enata; 185 flebat etiam Telemachusque et Atrides Menelaus; neque Nestoris filius absque-lacrimis habebat oculos. Recordabatur enim in animo eximii Antilochi, quem Aurorae interfecit splendidae inclytus filius: hujus ille recordatus verba alata dixit:

Hunc autem respondens affatus-est flavus Menelaus: o amice: quandoquidem tanta dixisti, quanta prudens vir 205 diceret et faceret, etiam qui major-natu esset: esse optimos) nos vero fletum quidem sinamus, qui prius incidit: coenae autem rursus memores-simus, manibusque aquam infundant: sermones autem etiam mane erunt 215 Telemacho et mihi, ut-colloquamur inter-nos.

Sic dixit: Asphalion vero aquam manibus infundebat, sedulus famulus Menelai gloriosi. Hi vero ad cibos paratos appositos manus extendebant.

Sic dixit: Argiva autem Helena, ancillis praecepit cubilia sub porticu ut-ponerent, et stragula pulcra purpurea injicerent, sternerentque supra tapetas, laenasque imponerent villosas superne quibus-integerentur. 300 Illae vero iverunt ex aedibus, facem in manibus habentes: cubiliaque stravere; sed hospites ducebat praeco. Atque hi quidem in vestibulo domus illic cubarunt, Telemachusque heros, et Nestoris inclytus filius; Atride vero dormiebat in-recessu domus excelsae, 305 juxtaque Helena sinuoso-peplo cubavit divina inter-mulieres.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, surrexit e lecto bello strenuus Menelaus, vestesque sibi-induit, et gladium acutum suspendit-ab humero, pedibusque nitidis subligavit pulcros calceos: 310 progressus-est autem e thalamo, deo similis coram: Telemachoque assidebat, verbumque dixit et elocutus-est:

Quaenam vero te necessitas huc duxit, Telemache heros, ad Lacedaemonem divinam, per lata dorsa maris? publicane-res, an privata? hoc mihi vere dic.

Stultus es, o hospes, tantopere, an desipiens? aut sponte cessas, et delectaris dolores ferens, quod adeo diu in insula detineris, neque ullum finem invenire potes; deficit autem tibi cor sociorum.

Sic dixit: at ego ipsam vicissima allocutus-sum: 395 ipsa nunc explica tu insidias divini senis, ne quo-pacto me praevidens, aut praesciens, effugiat: difficilis etenim est deus mortali homini domitu.

Quisnam tibi, Atrei fili, deorum contulit consilia, ut me caperes invitum insidiatus? cujus-rei tibi est-opus?

Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor, eo-quod me rursus jubebat per obscurum pontum in-AEgyptum ire, longum iter difficileque. Verum etiam sic ipsum verbis respondens allocutus-sum:

Sic dixit; at mihi confractum-est carum cor; flebam autem in arenis sedens; nec mihi cor 540 volebat amplius vivere, et videre lumen solis. At postquam flendoque volutandoque saturatus-eram, tum vero me allocutus-est senex marinux verax:

Ne-amplius, Atrei fili, longo tempore indesinenter sic fleas, quoniam non remedium aliquod inveniemus: sed citissime 545 tenta, quo jam tuam in-patriam terram pervenias. Aut enim ipsum vivum deprehendes, aut Orestes interfecit praeveniens: tu vero sepulturae occurreris.

Sic dixit: at mihi cor et animus generosus rursus intra pectus, etiamsi moesto, laetabatur: 550 et ipsum compellans verbis alatis allocutus-sum:

Hos quidem jam novi: tu vero tertium virum nomina, qui adhuc vivus detinetur in-lato mari.

Sic dixit: risit vero bello strenuus Menelaus, 610 manuque eum demulsit, verbumque dixit et elocutus-est:

Hunc autem filius Phronii Noemon contra allocutus-est: ipse lubens ei dedi: quid fecerit etiam alius, 650 quando vir talis, habens curas in-animo, petat? difficile negare praebitionem foret. Juvenes autem, qui in populo excellunt apud nos, illi eum secuti-sunt; ac ducem ego conscendentem vidi Mentorem, aut deum; illi vero ipsi in-omnibus similis-erat. 655 Sed hoc miror: vidi hic Mentorem divinum heri sub-auroram; tunc autem conscendit navem in-Pylum.

Di boni! certe magnum facinus superbe patratum-est Telemacho, profectio haec! dicebamus autem ei non perfectum-iri. 665 Tot vero invitis juvenculus puer abiit sic, nave deducta, electisque per populum optimis. Incipiet et ulterius malum esse: sed ei ipsi Jupiter perdat vim, antequam nobis malum severit. Verum agite, mihi date navem celerem et viginti socios, 670 ut eum ipsum venientem insidiis-excipiam, et observem, in freto Ithacaeque Samique asperae: ut cum-sua-pernicie naviget propter patrem.

Sic dixit; illi vero omnes laudabant atque hortabantur: statim deinde exsurgentes ibant in domum Ulyssis.

Hanc autem rursus allocutus-est Medon, prudentia sciens: utinam enim sane, regina, hoc maximum malum esset. Sed multo majusque et gravius aliud proci meditantur, quod ne perficiat Saturnius: 700 Telemachum cogitant interficere acuto aere, domum revertentem; ille vero profectus-est ad-quaerendam patris famam in Pylum sacram et in Lacedaemonem divinam.

Sic ait; illi vero ibi soluta-sunt genua et carum cor: diu autem ipsam inopia-vocis tenuit; atque ei oculi 705 lacrimis impleti-sunt, clara autem ei detenta-est vox. Tandem vero ipsum verbis respondens allocuta-est:

Praeco, cur vero mihi filius abiit? nec quicquam ipsum oportebat naves celeres conscendere, quae maris equi hominibus sunt, trajiciuntque immensum humidum. 710 An ut ne nomen quidem ejus inter homines relinquatur?

Huic autem respondit deinde Medon, prudentia sciens: haud scio an aliquis ipsum deus impulerit, an et ipsius animus impetum-ceperit ire in Pylum, ut audiat patris sui aut reditum aut quodnam fatum obierit.

Audite, amicae; nimios enim mihi Olympius dolores dedit prae omnibus, quotquot una mecum nutritae-ac natae-sunt: quae antea quidem maritum bonum amisi magnanimum, 725 omnibus virtutibus ornatum inter Danaos: nunc rursus filium dilectum abripuerunt procellae inglorium ex aedibus, nec de-abeunte audivi. Infelices, ne vos quidem in animum induxistis unaquaeque 730 e lecto me suscitare, bene scientes animo, quando ille conscendit cavam navem nigram. Si enim ego intellexissem istud iter molientem, sane certe aut mansisset, quantumvis cupidus itineris; aut me mortuam in aedibus reliquisset. 735 Sed aliquis famulus Dolium vocet senem, ministrum meum, quem mihi dedit jam pater huc eunti, et mihi hortum servat arboriferum: ut celerrime Laertae haec omnia assidens enarret: si forte aliquod ille in mente consilium texens 740 progressus inter-cives deploret, qui cupiunt ipsius et Ulyssis perdere prolem deo-paris.

Sic dixit; illiusque sedavit fletum, cohibuitque oculos a- fletu. Ipsa vero lota, puris corpori vestibus sumtis, 760 in supernam-domum conscendit cum ancillis mulieribus; imposuitque molas canistro, supplicavitque Minervae:

Audi me, aegidem-tenentis Jovis filia, indomita, si-unquam tibi ingeniosus in aedibus Ulysses aut bovis aut ovis pinguia femora adolevit: 765 horum nunc mihi memento, et mihi carum filium serva; procos vero averte male superbientes.

Sic locuta, ululavit; dea autem ejus audivit preces. Proci vero tumultuabantur per aedes obscuras: sic autem aliquis dicebat juvenum superbientium:

Sic igitur aliquis dicebat; ea vero nesciebant, ut acta-erant. Inter eos autem Antinous concionatus-est et dixit:

Mirifici, sermones quidem insolentes fugite 775 omnes pariter, ne forte quis annuntiet etiam intus. Sed age, silentio talem exsurgentes perficiamus sermonem, qui jam etiam omnibus in mente placuit nobis.

Sic locutus, elegit viginti viros optimos: profectique-sunt ire ad navem velocem et litus maris. 780 Navem quidem omnium-primum maris in-altum traxerunt: ac malum imposuere et vela navi nigrae: aptaruntque remos vertebris in coriaceis; arma autem ipsis tulerunt animosi famuli. 785 Alte vero in humido hanc stiterunt; ingressique-sunt ipsi: illic autem coenam sumserunt, exspectabantque vesperem supervenientem.

Illa vero in superna-domo, prudens Penelope, jacebat jejuna, non-gustans cibum, nec potum, cogitans, si sibi mortem effugeret filius eximius, 790 an ille a procis insolentibus domaretur. Quanta autem cogitat leo virorum in turba, timens, quum ipsi dolosum circulum circumdant: tanta ipsam agitantem corripuit dulcis somnus: dormiebat vero recumbens; solutique-sunt ei artus omnes.

Dormis, Penelope, caro afflicta corde? 805 nequaquam te sinunt dii facile viventes flere neque afflictari: quoniam adhuc rediturus est tuus filius: nequaquam enim diis peccato-obnoxius est.

Huic autem respondit deinde prudens Penelope, suaviter admodum dormiens in somniorum portis:

Sic locutum, januae apud seram evanuit in flatus ventorum: illa vero e somno exsiliit, 840 filia Icarii; carum autem ei cor exsultavit, ut ipsi manifestum somnium supervenerat noctis conticinio.

"cibum" -> "Cibum" "carum cor" -> "carum cor." "Penelope;" -> "Penelope:"

ARGUMENT: THE DEPARTURE OF ULYSSES FROM CALYPSO

Pallas in a council of the gods complains of the detention of Ulysses in the Island of Calypso: whereupon Mercury is sent to command his removal. The seat of Calypso described. She consents with much difficulty; and Ulysses builds a vessel with his own hands, in which he embarks. Neptune overtakes him with a terrible tempest, in which he is shipwrecked, and in the last danger of death; till Lencothea, a sea- goddess, assists him, and, after innumerable perils, he gets ashore on Phaeacia.

TEXT:

Hanc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: filia mea, quale tibi dictum excidit septo dentium! nonne enim hoc quidem excogitasti consilium ipsa, ut scilicet illos Ulysses ulciscatur reversus? 25 Telemachum autem tu deduc prudenter , ut plane incolumis suam in-patriam terram veniat, proci vero in nave retro iter-relegant.

Cur ad-me, Mercuri aureo-caduceo, venisti, venerandusque carusque? ante quidem neutiquam frequentabas. Dic quod cogitas; perficere autem me animus jubet, 90 si possum quidem perficere, et si perfectu est.

Add to tbrJar First Page Next Page Prev Page

 

Back to top