bell notificationshomepageloginedit profileclubsdmBox

Read this ebook for free! No credit card needed, absolutely nothing to pay.

Words: 16485 in 4 pages

This is an ebook sharing website. You can read the uploaded ebooks for free here. No credit cards needed, nothing to pay. If you want to own a digital copy of the ebook, or want to read offline with your favorite ebook-reader, then you can choose to buy and download the ebook.

10% popularity   0 Reactions

Editor: E. S. Roberts

IOANNIS CAII BRITANNI

De RARIORUM ANIMALIUM Atque STIRPIUM HISTORIA,

LIBER UNUS.

IOANNIS CAII BRITANNI

Aristotelem, virum omnium saeculorum laude celebratum, cum animalium historiam scriberet, & principis ope & multorum opera usum esse, monumentis traditur, qu?d nec omnibus cognoscendis sufficere, nec omnibus locis esse, nec omnium operas praestare unus ille potuisset. Idem cum scirem tibi usu venire potuisse honesto opere occupato adhibebamus diligentiam nostram partim sponte naturae nostrae, partim honestissimis literis tuis excitati, ut quae istic in nostra Britannia occurrerent, honestum conatum tuum in utilitatem communem inclinatum promoverent. Misimus igitur quaedam per intervalla temporum, prout se fortuna nobis obtulerunt. Ea in unum veluti fascem collegimus, & in ordinem revocavimus: tum qu?d universam rerum naturam ut nos expressimus tu non prodidisti, sed detruncatam pro usu tuo: tum qu?d quaedam intercidisse tibi in scriptis tuis confiteris. Haec qu?d rarioris generis atque argumenti sunt, tuaque causa scripta, de rariorum animalium atque stirpium historia ad te inscripsimus. Continet enim quadrupedes omnes, volucres, pisces, atque stirpes, quae ali?s ad te conscripsimus & transmisimus, quaeque apud nos in scriptis asservavimus, & aliquot praeter ea alia, in quae vel ex eo tempore incidimus, vel quae ad te non ante misimus. Ex quibus ea solum prodidimus, quae rara, & magna ex parte a communi usu sensuque hominum nostri orbis remota nobis videbantur, ab omnibus notis & vulgaribus temperantes. Et quoniam de Britannicis tantum canibus scribere instituimus in libello nostro de canibus Britannicis ad te, externos canes quos ego miserim, tanquam alienos ab illo instituto, in hunc libellum relegavimus. Is, qu?d unus solus & Getulus fuit, de eo solo jam dicemus, exordiumque ab eo capiemus, caetera suo ordine prosequentes: sic ut primo de quadrupedibus; mox de avibus; tertio de piscibus; ultimo de stirpibus verba faciamus.

Canis Getulus jam anno domini, 1554. apud nos est in Britannia: corpore coacto, curto & recurvo naturaliter, etiam cum ingrediatur, pariter & collo brevi aut nullo; cruribus longioribus quam pro corporis proportione, cauda brevissima & pene nulla; facie acuta atque nigra; oculo item nigro, dente canino, ex altera oris parte infra supraque geminato, ex altera simplici; voce canis, gressu simiae, pilo per faciem & anteriores partes crurum levi, per reliquum corpus hirto. Idem per totum corpus intimus seu ad profundum ruffus est, per tergus extimus & per superficiem Lupinus. Longitudo illi a capite ad caudam, pedis unius tantum est, & pal. unius Ro. dempto uno digito. Altitudo, pedis unius & pal. unius est.

Uncia fera est saevissima, canis villatici magnitudine, facie & aure leonina; corpore, latere promisso, cauda, pede & ungue felis, aspectu truci; oculo splendore radiante, dente tam robusto & acuto, ut vel ligna findat; ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in adversum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochrae, per ima cineris, asperso undique macula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori & grandiori macula; quam extremam movet, ut felis, cum lubet, reliqua immota. Auris intus pallet sine nigro, foris nigricat sine pallore, si unam flavam & obscuram maculam ? medio eximas. Ea e duplici pelle summo capite convenit) in summa aure coeunte constituta est, facileque in sicco capite & videri & separari eaedem possunt. Reliquum caput totum est maculosum frequentissima macula nigra nisi ea parte quae inter nasum & oculum est, qua nullae sunt, nisi utrinque duae, & eae parvae: quemadmodum & caeterae omnes in extremis & imis partibus reliquis sunt minores. Maculae in summis quidem crurum partibus & in cauda nigriores sunt & singulares, per latera vero compositae, quasi singulae maculae ex quatuor fierent. Ordo nullus est in maculis, nisi in labro superiori, ubi ordines quinque sunt. In primo & superiori duae discretae: in secundo sex conjunctae, ut linea esse videantur. Hi duo ordines liberi sunt, nec inter se commisti. In tertio ordine octo conjunctae sunt, sed cum quarto, ubi finit, commiscentur. Quartus & quintus in suo principio tenui admodum discrimine separati, statim se committunt, & una decurrunt per totum superius labrum, faciuntque non maculam per totum id, sed latam lineam. In mortuo animali ita se habent maculae, propter cutis contractionem. In vivo, maculae istae in suis quaeque ordinibus videntur separatae. In ipso medio inter hos utrinque ordines aliae minores sunt, exact? per quincuncem dispositae. Sed in imo labro maculae, etsi magnitudinem, non tamen ordinem servant. Nasus nigrescit, linea per longitudinem perque summam tantum superficiem inducta leniter. Oculi glauci sunt. Dentes illi anteriores hinc inde sex sunt, humanis non absimiles, nisi qu?d ex his qui in medio collocantur, minores: qui per extrema, majores sunt, ut & superiores imis. His, utrinque dens grandis, acutus, atque longus est, in ima maxilla caeteris junctus, in superiori tanto spatio disjunctus, quanto dens inferior capi possit. Hi labris velantur in vivo animali, sed in mortuo non item, reductis prae siccitate labris. Grandis ille dens longus est digitos Rom. duos, in ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse comprehensus. Denti inest cavitas quaedam exilis per totam longitudinem, quae tamen non apparet nisi rumpatur dens. Inferior maxilla durum os est & rigidum, tres dentes habens magnitudine inaequales, ut & superior quatuor. Cava etiam ea est intus per longitudinem. Inter magnum dentem & maxillarium primum inferioris maxillae, spatium est unius digiti vacuum, a quo positus statim est primus, caeteris duobus minor. Huic contiguus alius est grandior: & post hunc tertius etiam, secundo major. In summa maxilla, in medio illo spatio inter dentem grandem & primum maxillarem, dens est exiguus admodum & informis, demittens se tantum leniter ? maxilla, nullo in inferiore, qui illi respondeat, existente. Dimidiati digiti post eum spatio, secundus est, cui junctus tertius est, & post hunc quartus. Inter se ita superiores & inferiores maxillares morsu committuntur, ut pectinatim coeant. Duo priores in inferiori, & secundus & tertius in superiori maxilla dentes, ejus sunt figurae, cujus est iris in summo diademate coronatorum aureorum Regis Angliae atque Franciae. Ejus etiam figurae tertius est in inferiori, & quartus in superiori, nisi qu?d interior utriusque ala, quae gulae propior est, natura demitur. His conjuncti nulli erant alii in utraque maxilla. An post intervallum unius digiti, finita dentium serie, relictum integrum alii erant inserti, nescio. Illud scio, non nisi post id spatii amputatas maxillas, quasi studio monstrandi dentes id esset factum, indicioque nullos superfuisse. Pudendum iis est felis. Mari statim sub meatu, quo alvi excrementum redditur, positi testiculi duo sunt parvi, quibus ab ima parte junctus caulis est, non propendens, sed in suo praeputio extuberans tantum leniter. Vivit ex carne. Foemina mare crudelior est & minor. Utriusque sexus una ad nos ex Mauritania est advecta nave. Nascuntur in Libya. Si quod illis coeundi statum tempus est, hic mensis Junius est. Nam hoc mas foeminam supervenit: si id natura fecit ac non lascivia. Leones cicurari possunt, id quod ex hoc intelligo, qu?d in urbe Londino, & in arce Londinensi leones custodum suorum oscula excipiunt, contactum admittunt & colludunt. Ipse vidi. Ista animalia tam ferocia sunt, ut custos, cum prim? vellet de loco in locum movere, cogebatur fuste in caput acto semimortua reddere, atque ita in capsam ligneam ad hoc factam, & respirationis gratia perforatam reponere, atque ita de loco in locum tuto transportare. Post horam reviviscebant tamen haec, ut cati, non nisi extremis injuriis obnoxia morti. Itidem fecit custos cum ? capsa exemit. Jam vero novas rationes invenerunt reponendi & eximendi, trahendo ea in capsam fune, & capsam eis admovendo conto. Foeminam jamdudum ira sustulit: parvi canis consuetudine mansuescit mas, adeo ut resupinatus complectatur canem pedibus & colludat, ita ut nec dente laedat nec ungue. Vestigia habet Leoninis prorsus similia. Eodem enim die & unciae & Leonis vestigia vidi, hujus cum homine, illius cum parvo cane ludentis. Ungues habet validos, uncos & acutos, falculosque aversos, quorum mucrones condit in corporis vaginas ut leo & felis, nec nisi appetendo praetendit. Aiunt haec animalia saepe cum leone contendere. Parvum canem non laedunt, nisi fames urgeat: magnum vel satiati lacerant. Iratus, vocem edit irati canis, r. literam geminantis, sed qu?m quivis canis majorem, ex amplo pectore & arteria seu curculione ductam; qualemque canis villaticus redderet, si in cupa grandiori inclusus ad iram stimularetur. Qu?d scribunt esse cane longius, id mihi non videtur. Nam sunt apud nos multi canes villatici, qui longitudine aequent. Pecuario tamen & major est & longior, ut & villatico humilior. Vanum est, quem Uncia vulneravit, eum murium concursu permictum interire. Nam nos vidimus duos custodes ab una Uncia vulneratos, nec tamen mures accurrerunt, nec perminxerunt, neque ex vulnere gravius quid est insecutum, quam si ex sano cane, aut incisione levi vulnus esset. Quem ferit, caput petit si possit, idque aut ex insidiis, si imparem se putet: aut simulata benevolentia, si insidiis non possit. Ita enim canem villaticum dudum interfecit intromissum. Primo enim conspectu, caudae motu applaudebat: mox se prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat velut ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere gestiunt. Tandem ubi securum putabat canem, ac de vita parum sollicitum, nacta opportunitatem, impetu insultabat, ac morsu jugulum petiit, nec nisi mortuum dimisit. A morte, ungue lacerando pectus aperuit, & cor eduxit, primumque voravit, crudeli more. Dentes non denudat nisi irata. Non absimiles istis mores Pantheris sunt. Etenim tradunt odore earum & contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properat? convenire, nec terreri nisi sola oris torvitate. Quam ob causam Pantherae statione absconditis capitibus, quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut pecuarios greges stupidos in obtutu populentur secura vastatione.

Est in arce Londinensi animal carnivorum, agni bimestris magnitudine, corpore toto, capite, ore, pede, & ungue felis; sed sua barba atque cauda; illa utrinque dependente, ex dimidio anteriori nigra, posteriori alba; hac, brevi atque crassa, ex dimidio superiori ruffa, inferiori nigra. Oculo flavescente, cilio obscur? albicante. Aure, ut cati, erecta, pilo intus albo & tenui repleta, foris albo & nigro vestita, sed ita ut summa pars nigro, media, triangulari fere modo, candido, & ima nigro vestiatur. Nec est ea contenta suo orbe finiri, nisi etiam & anterior ejus pars seu extrema margo & posterior etiam eo modo recurvetur in aversum, quo modo margines galeri sacerdotis Graecae apud Venetos ecclesiae utrinque ad superiora replicantur. Summis auribus insident pili aliquot nigri, veluti cristae. Color animali est in extima parte ruffus, in intima albus, sed respersus hic fuscis & fere per quincuncem dispositis, illic sui coloris obscurioribus maculis, singulari pilo candido & item frequenti per universum corpus praeter caetera conspicuus, ut est in quibusdam cuniculorum nigris pellibus. Ex utraque nasi parte maculae quatuor sunt, ordine recto positae, in utroque labro, ut nunc dicemus. In superiori labro, quinque sunt macularum ordines aequidistantes. In primo ordine & summo, quatuor; in secundo, quinque; in tertio, octo; in quarto, quinque; in quinto, quatuor sunt, & hae etiam in suo quaeque ordine aequidistantes. In imo labro, septem sunt tantum insigniores, duobus ordinibus collocatae. In primo, quatuor, ad ipsam labri oram; in secundo post eas, tres aliae; post has, aliae minores, sed non ita certa lege dispositae ut superiores. In superiori labro, utrinque extant pili quidam rigidiores atque albi, ut in catis & leonibus. Nasus illi ruffescit pallide, distinctus a caetera facie undequaque linea nigra. Extremum nasum per longitudinem alia linea dividit, sed per summa tantum leviter ducta, non per ima altius impressa. Pes illi callosus est, & unguis, ut Feli & Unciae, in pede abditus, nec nisi appetendo praetendit ut illae. Scandit mirum in modum, ita ut ea in re quid possit, ipsa natura vel in cavea docet. Mobile animal est, & loco stare nescit, adeo ut nisi fort? fortuna Pici martii vox ex corbe cujusdam rustici quietum reddidisset & attentum, nulla fuisset spes exquisitioris delineamenti. Eo praesente, quietissimum erat; illo discedente, nusquam consistebat. Quamobrem coactus eram, misso post rusticum famulo, vocalem illum emere, quo praesente, mirabundum tantisper constitit, dum confecto negotio atque absoluto opere discedendum fuit. Luzarne nostri vocant, Leunciam ne an Lyncem ex vocum symphonia dicturi, ambiguum est. Pellis in usu est magnatum, & pretiis venditur amplioribus. Non excandescit nisi in injuriosos. Vocem reddit qualem felis, cum succenset socio cibum praerepturo. Custodi blandum est & mite, nec in quenquam saevum.

Nuper fortuna mihi Zibettum animal ex Africa obtulit. Id curiosius ad vivum atque diligentius depictum ad te mitto, ut non sit ovum ovo similius. Id fele quovis majus est, & taxo paulo minus, facie acuta ut taxi aut martis, aure brevi, obtusa, & orbiculari, intus pallida, foris nigra, nisi in marginibus ubi pallescit. Oculo coeruleo & coelesti, crure & pede nigro, explanatoque magis quam feli: ungue item nigro, nec in pede abdito, nec ita adunco ut feli, dente magis qu?m ungue timendum. Totum est maculosum. Etenim nasus illi niger est, ima pars maxillae superioris pallescit, media nigrescit: inde ad verticem, melino colore est. Inferior maxilla nigra est tota. Setae in labro superiori albae sunt in pallida cute, ut & paulo supra oculum duae alias albae in cute nigra. Guttur nigrescit. Paulo infra supraque aurem lineae tres nigrae oriuntur, quarum prima recta descendit ad guttur: secunda obliqu? defertur ad mediam colli longitudinem: tertia obliqu? item ad armum fere pertinet. Paulo infra id loci, contrario ductu, aliae lineae exorsae, semicirculari pene modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum regionem. Nam caeterum corpus macularum lineas ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem dispositas, aut productas habet. Etenim quae per spinam tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens; secunda una item, sed abrupta, ut & tertia. Quarta & quae deinceps sunt, maculae discretae sunt, sed ita ut in longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio priori maculata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis; per reliquum corpus, profundus, rigidus & erectus. Maculae penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua non scabra, sed laevis est. Sub cauda meatus est, ut caeteris animalibus, per quem alvi excrementum egerit. Paulo inferius, civettae receptaculum est. Pari post spatio pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum vocem edit irati canis, r. literam geminantis. Aliter affectum, felis, cum adhuc sit juvenis, sed submissam. Longum est Zibettum ? capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, & digitum unum Rom. Crassum sub ventre maxime, qua maximum est, pedem unum, palmos duos & digitos tres Rom. Mansuetum animal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo nostratibus, hoc est, coronatis Gallicis viginti quatuor, aut florenis Rhenensibus quadraginta octo.

Strepsicerotis cornua tam graphic? descripsit Plinius, atque lyris tam apposit? comparavit, ut longiore verborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus & dimidio eo ipso in loco. In summo, laevore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias 3. & semissem. Facies, quae adhuc superest juncta cornibus, & frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine fer? cervina, & pilo ruffo ad instar cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritae sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, qu?m pro faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu Judaea, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram, eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter versuram erecti fibri, sed flexuram indirecti cornu vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curvaturae faciant imaginem lyrae, ut rect? scripsit Plinius. Quamobrem lyrae imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem & ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim & ex hac cornuum curvatura, & ex coelesti lyra scire licet si dempto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spatium inter cornua corpus esse lyrae animo conceperis.

Caput hoc videtur mihi ejus animalis esse, quod Julius Capitolinus in historia sua de tribus Gordianis Cervum Palmatum ex argumento vocat. Ejus si non est, alicujus ex genere Platycerot?n fuerit. Verum qu?d cornua haec aut aequant aut superant & longitudine & crassitudine cervina, & latitudine excedunt Platycerotis cornua, consonum est corpus animalis Cervi potius quam Platycerotis simile esse. Vidimus in coenobio Killyngworthensi, in Anglia nostra in comitatu Warwicensi, unde depinximus.


Free books android app tbrJar TBR JAR Read Free books online gutenberg


Load Full (0)

Login to follow story

More posts by @FreeBooks

0 Comments

Sorted by latest first Latest Oldest Best

 

Back to top